De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  2. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  3. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  4. tum color et facies hominum distare videntur
  5. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  6. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  7. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  8. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  9. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  10. partibus ac membris; varius concinnat id .
  11. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  12. commovet atque inimicus serpere coepit,
  13. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  14. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  15. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  16. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  17. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  18. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  19. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  20. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  21. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  22. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  23. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  24. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  25. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  26. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  27. an caelum nobis ultro natura corumptum
  28. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  29. quod nos adventu possit temptare recenti.
  30. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  31. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  32. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  33. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  34. permensus multum camposque natantis,
  35. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  36. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  37. principio caput incensum fervore gerebant
  38. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  39. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  40. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  41. atque animi interpres manabat lingua cruore
  42. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  43. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  44. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  45. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  46. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  47. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  48. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  49. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  50. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  51. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  52. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  53. corripere adsidue nervos et membra coactans
  54. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  55. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  56. corporis in summo summam fervescere partem,
  57. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  58. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  59. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  60. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  61. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  62. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  63. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  64. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  65. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  66. multi praecipites nymphis putealibus alte
  67. inciderunt ipso venientes ore patente:
  68. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  69. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  70. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  71. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  72. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  73. lumina versarent oculorum expertia somno.
  74. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  75. perturbata animi mens in maerore metuque,
  76. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  77. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  78. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  79. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  80. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  81. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  82. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  83. a pedibusque minutatim succedere frigus
  84. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  85. conpressae nares, nasi primoris acumen
  86. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  87. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  88. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  89. octavoque fere candenti lumine solis