De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  2. divitiis homines et honore et laude potentis
  3. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  4. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  5. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  6. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  7. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  8. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  9. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  10. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  11. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  12. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  13. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  14. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  15. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  16. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  17. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  18. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  19. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  20. quod fieret naturali varieque volaret
  21. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  22. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  23. et genus humanum frustra plerumque probavit
  24. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  25. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  26. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  27. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  28. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  29. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  30. non radii solis nec lucida tela diei
  31. discutiant, sed naturae species ratioque.
  32. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  33. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  34. esse et nativo consistere corpore caelum,
  35. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  36. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  37. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  38. ---
  39. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  40. currenti spatium praemonstra, callida musa
  41. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  42. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  43. ---
  44. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  45. ---
  46. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  47. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  48. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  49. et faciunt animos humilis formidine divom
  50. depressosque premunt ad terram propterea quod
  51. ignorantia causarum conferre deorum
  52. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  53. quorum operum causas nulla ratione videre
  54. possunt ac fieri divino numine rentur.
  55. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  56. si tamen interea mirantur qua ratione
  57. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  58. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  59. rursus in antiquas referuntur religionis
  60. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  61. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  62. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  63. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  64. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  65. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  66. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  67. delibata deum per te tibi numina sancta
  68. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  69. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  70. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  71. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  72. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  73. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  74. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  75. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  76. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  77. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  78. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  79. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  80. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  81. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  82. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  83. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  84. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  85. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  86. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  87. quorum operum causas nulla ratione videre
  88. possunt ac fieri divino numine rentur.
  89. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  90. propterea quia concurrunt sublime volantes
  91. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  92. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  93. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  94. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  95. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  96. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  97. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  98. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  99. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  100. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  101. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  102. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  103. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  104. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  105. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  106. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  107. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  108. verberibus venti versant planguntque per auras.
  109. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  110. frontibus adversis possint quam de latere ire
  111. diverso motu radentes corpora tractim,
  112. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  113. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  114. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  115. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  116. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  117. cum subito validi venti conlecta procella
  118. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  119. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  120. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  121. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  122. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  123. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  124. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  125. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  126. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  127. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  128. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  129. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  130. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  131. perscindat nubem perfringens impete recto;
  132. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  133. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  134. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  135. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  136. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  137. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  138. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  139. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  140. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  141. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  142. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  143. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  144. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  145. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  146. turbine ventorum comburens impete magno;
  147. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  148. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  149. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  150. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  151. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  152. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  153. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  154. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  155. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  156. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  157. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  158. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  159. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  160. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  161. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  162. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  163. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  164. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  165. e simili causa, concursu natus eodem.
  166. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  167. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  168. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  169. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  170. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  171. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  172. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  173. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  174. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  175. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  176. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  177. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  178. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  179. extructis aliis alias super impete miro.
  180. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  181. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  182. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  183. nubila portabunt venti transversa per auras,
  184. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  185. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  186. in statione locata sepultis undique ventis;
  187. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  188. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  189. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  190. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  191. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  192. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  193. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  194. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  195. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  196. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  197. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  198. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  199. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  200. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  201. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  202. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  203. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  204. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  205. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  206. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  207. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  208. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  209. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  210. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  211. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  212. Quod superest, quali natura praedita constent
  213. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  214. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  215. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  216. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  217. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  218. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  219. constituit natura minutis mobilibusque
  220. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  221. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  222. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  223. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  224. curat item vasis integris vina repente
  225. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  226. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  227. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  228. mobiliter soluens differt primordia vini.
  229. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  230. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  231. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  232. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  233. fiant ut possint ictu discludere turris,
  234. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  235. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  236. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  237. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  238. expediam neque te in promissis plura morabor.
  239. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  240. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  241. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  242. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  243. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  244. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  245. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  246. adeo tetra nimborum nocte coorta
  247. inpendent atrae formidinis ora superne,
  248. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  249. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  250. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  251. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  252. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  253. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  254. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  255. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  256. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  257. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  258. multa forent multis exempto nubila sole;
  259. nec tanto possent venientes opprimere imbri,