De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et contra quae sint morbo mortique necessest
  2. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  3. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  4. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  5. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  6. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  7. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  8. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  9. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  10. temptari procul a patria qui cumque domoque
  11. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  12. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  13. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  14. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  15. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  16. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  17. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  18. tum color et facies hominum distare videntur
  19. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  20. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  21. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  22. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  23. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  24. partibus ac membris; varius concinnat id .
  25. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  26. commovet atque inimicus serpere coepit,
  27. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  28. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  29. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  30. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  31. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  32. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  33. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  34. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  35. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  36. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  37. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  38. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  39. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  40. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  41. an caelum nobis ultro natura corumptum
  42. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  43. quod nos adventu possit temptare recenti.
  44. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  45. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  46. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  47. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  48. permensus multum camposque natantis,
  49. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  50. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  51. principio caput incensum fervore gerebant
  52. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  53. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  54. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  55. atque animi interpres manabat lingua cruore
  56. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  57. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  58. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  59. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  60. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  61. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  62. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  63. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  64. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  65. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  66. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  67. corripere adsidue nervos et membra coactans
  68. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  69. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  70. corporis in summo summam fervescere partem,
  71. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  72. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  73. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  74. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  75. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  76. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  77. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  78. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  79. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  80. multi praecipites nymphis putealibus alte
  81. inciderunt ipso venientes ore patente:
  82. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  83. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  84. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  85. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  86. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  87. lumina versarent oculorum expertia somno.
  88. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  89. perturbata animi mens in maerore metuque,
  90. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  91. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  92. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  93. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  94. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  95. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  96. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  97. a pedibusque minutatim succedere frigus
  98. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  99. conpressae nares, nasi primoris acumen
  100. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  101. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  102. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  103. octavoque fere candenti lumine solis
  104. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  105. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  106. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  107. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  108. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  109. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  110. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  111. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  112. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  113. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  114. et graviter partim metuentes limina leti
  115. vivebant ferro privati parte virili,
  116. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  117. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  118. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  119. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  120. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  121. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  122. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  123. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  124. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  125. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  126. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  127. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  128. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  129. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  130. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  131. incomitata rapi certabant funera vasta
  132. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  133. nam quod ali dederat vitalis auras
  134. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  135. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  136. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  137. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  138. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  139. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  140. funera respectans animam amittebat ibidem.
  141. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  142. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  143. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  144. idque vel in primis cumulabat funere funus
  145. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  146. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  147. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  148. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  149. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  150. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  151. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  152. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  153. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  154. et robustus item curvi moderator aratri
  155. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  156. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  157. exanimis pueris super exanimata parentum
  158. corpora non numquam posses retroque videre
  159. matribus et patribus natos super edere vitam.
  160. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  161. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  162. copia conveniens ex omni morbida parte.
  163. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  164. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  165. multa siti prostrata viam per proque voluta
  166. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  167. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  168. multaque per populi passim loca prompta viasque
  169. languida semanimo cum corpore membra videres
  170. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  171. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  172. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  173. omnia denique sancta deum delubra replerat
  174. corporibus mors exanimis onerataque passim
  175. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  176. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  177. nec iam religio divom nec numina magni
  178. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  179. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  180. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  181. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  182. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  183. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  184. namque suos consanguineos aliena rogorum
  185. insuper extructa ingenti clamore locabant
  186. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  187. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  188. inque aliis alium populum sepelire suorum
  189. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  190. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  191. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  192. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.