De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  2. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  3. mortiferam possit cladem conflare coorta
  4. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  5. expediam, primum multarum semina rerum
  6. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  7. et contra quae sint morbo mortique necessest
  8. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  9. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  10. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  11. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  12. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  13. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  14. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  15. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  16. temptari procul a patria qui cumque domoque
  17. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  18. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  19. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  20. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  21. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  22. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  23. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  24. tum color et facies hominum distare videntur
  25. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  26. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  27. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  28. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  29. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  30. partibus ac membris; varius concinnat id .
  31. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  32. commovet atque inimicus serpere coepit,
  33. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  34. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  35. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  36. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  37. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  38. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  39. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  40. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  41. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  42. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  43. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  44. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  45. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  46. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  47. an caelum nobis ultro natura corumptum
  48. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  49. quod nos adventu possit temptare recenti.
  50. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  51. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  52. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  53. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  54. permensus multum camposque natantis,
  55. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  56. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  57. principio caput incensum fervore gerebant
  58. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  59. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  60. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  61. atque animi interpres manabat lingua cruore
  62. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  63. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  64. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  65. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  66. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  67. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  68. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  69. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  70. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  71. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  72. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  73. corripere adsidue nervos et membra coactans
  74. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  75. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  76. corporis in summo summam fervescere partem,
  77. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  78. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  79. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  80. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  81. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  82. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  83. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  84. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  85. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  86. multi praecipites nymphis putealibus alte
  87. inciderunt ipso venientes ore patente:
  88. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  89. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  90. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  91. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  92. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  93. lumina versarent oculorum expertia somno.
  94. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  95. perturbata animi mens in maerore metuque,
  96. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  97. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  98. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  99. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  100. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  101. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  102. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  103. a pedibusque minutatim succedere frigus
  104. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  105. conpressae nares, nasi primoris acumen
  106. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  107. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  108. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  109. octavoque fere candenti lumine solis
  110. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  111. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  112. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  113. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  114. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  115. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  116. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  117. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  118. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  119. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  120. et graviter partim metuentes limina leti
  121. vivebant ferro privati parte virili,
  122. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  123. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  124. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  125. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  126. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  127. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  128. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  129. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  130. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  131. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  132. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  133. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  134. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  135. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  136. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  137. incomitata rapi certabant funera vasta
  138. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  139. nam quod ali dederat vitalis auras
  140. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  141. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  142. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  143. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  144. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  145. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  146. funera respectans animam amittebat ibidem.
  147. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  148. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  149. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  150. idque vel in primis cumulabat funere funus
  151. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  152. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  153. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  154. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  155. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  156. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  157. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.