De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  2. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  3. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  4. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  5. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  6. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  7. inter se quaedam possint coplata teneri;
  8. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  9. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  10. mortiferam possit cladem conflare coorta
  11. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  12. expediam, primum multarum semina rerum
  13. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  14. et contra quae sint morbo mortique necessest
  15. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  16. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  17. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  18. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  19. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  20. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  21. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  22. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  23. temptari procul a patria qui cumque domoque
  24. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  25. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  26. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  27. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  28. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  29. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  30. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  31. tum color et facies hominum distare videntur
  32. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  33. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  34. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  35. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  36. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  37. partibus ac membris; varius concinnat id .
  38. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  39. commovet atque inimicus serpere coepit,
  40. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  41. qua graditur conturbat et immutare coactat,