De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  2. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  3. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  4. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  5. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  6. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  7. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  8. inter se quaedam possint coplata teneri;
  9. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  10. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  11. mortiferam possit cladem conflare coorta
  12. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  13. expediam, primum multarum semina rerum
  14. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  15. et contra quae sint morbo mortique necessest
  16. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  17. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  18. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  19. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  20. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  21. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  22. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  23. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  24. temptari procul a patria qui cumque domoque
  25. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  26. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  27. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  28. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  29. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  30. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  31. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  32. tum color et facies hominum distare videntur
  33. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  34. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  35. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  36. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  37. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  38. partibus ac membris; varius concinnat id .
  39. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  40. commovet atque inimicus serpere coepit,
  41. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  42. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  43. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  44. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  45. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  46. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  47. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  48. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  49. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  50. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  51. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  52. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  53. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  54. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  55. an caelum nobis ultro natura corumptum
  56. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  57. quod nos adventu possit temptare recenti.
  58. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  59. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  60. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  61. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  62. permensus multum camposque natantis,
  63. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  64. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  65. principio caput incensum fervore gerebant
  66. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  67. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  68. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  69. atque animi interpres manabat lingua cruore
  70. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  71. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  72. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  73. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  74. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  75. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  76. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  77. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  78. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  79. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  80. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  81. corripere adsidue nervos et membra coactans
  82. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  83. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  84. corporis in summo summam fervescere partem,
  85. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  86. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  87. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  88. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  89. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  90. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  91. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  92. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  93. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  94. multi praecipites nymphis putealibus alte
  95. inciderunt ipso venientes ore patente:
  96. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  97. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  98. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  99. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  100. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  101. lumina versarent oculorum expertia somno.
  102. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  103. perturbata animi mens in maerore metuque,
  104. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  105. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  106. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  107. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  108. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  109. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  110. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  111. a pedibusque minutatim succedere frigus
  112. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  113. conpressae nares, nasi primoris acumen
  114. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  115. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  116. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  117. octavoque fere candenti lumine solis
  118. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  119. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  120. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  121. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  122. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  123. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  124. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  125. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  126. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  127. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  128. et graviter partim metuentes limina leti
  129. vivebant ferro privati parte virili,
  130. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  131. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  132. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  133. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  134. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  135. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  136. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  137. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  138. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  139. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  140. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  141. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  142. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  143. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  144. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  145. incomitata rapi certabant funera vasta
  146. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  147. nam quod ali dederat vitalis auras
  148. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  149. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  150. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  151. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  152. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  153. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  154. funera respectans animam amittebat ibidem.
  155. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  156. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  157. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  158. idque vel in primis cumulabat funere funus
  159. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  160. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  161. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  162. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  163. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  164. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  165. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  166. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  167. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  168. et robustus item curvi moderator aratri
  169. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  170. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  171. exanimis pueris super exanimata parentum
  172. corpora non numquam posses retroque videre
  173. matribus et patribus natos super edere vitam.
  174. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  175. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  176. copia conveniens ex omni morbida parte.
  177. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  178. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  179. multa siti prostrata viam per proque voluta
  180. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  181. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  182. multaque per populi passim loca prompta viasque
  183. languida semanimo cum corpore membra videres
  184. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  185. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  186. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  187. omnia denique sancta deum delubra replerat
  188. corporibus mors exanimis onerataque passim
  189. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  190. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  191. nec iam religio divom nec numina magni
  192. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  193. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  194. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  195. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  196. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  197. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  198. namque suos consanguineos aliena rogorum
  199. insuper extructa ingenti clamore locabant
  200. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  201. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  202. inque aliis alium populum sepelire suorum
  203. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  204. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  205. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  206. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.