De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  2. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  3. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  4. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  5. denique res auro non aurum copulat una,
  6. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  7. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  8. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  9. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  10. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  11. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  12. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  13. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  14. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  15. inter se quaedam possint coplata teneri;
  16. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  17. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  18. mortiferam possit cladem conflare coorta
  19. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  20. expediam, primum multarum semina rerum
  21. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  22. et contra quae sint morbo mortique necessest
  23. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  24. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  25. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  26. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  27. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  28. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  29. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  30. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  31. temptari procul a patria qui cumque domoque
  32. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  33. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  34. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  35. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  36. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  37. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  38. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  39. tum color et facies hominum distare videntur
  40. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  41. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  42. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  43. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  44. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  45. partibus ac membris; varius concinnat id .
  46. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  47. commovet atque inimicus serpere coepit,
  48. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  49. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  50. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  51. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  52. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  53. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  54. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  55. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  56. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  57. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  58. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  59. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  60. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  61. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  62. an caelum nobis ultro natura corumptum
  63. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  64. quod nos adventu possit temptare recenti.
  65. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  66. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  67. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  68. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  69. permensus multum camposque natantis,
  70. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  71. inde catervatim morbo mortique dabantur.