De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  2. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  3. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  4. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  5. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  6. denique res auro non aurum copulat una,
  7. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  8. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  9. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  10. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  11. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  12. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  13. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  14. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  15. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  16. inter se quaedam possint coplata teneri;
  17. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  18. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  19. mortiferam possit cladem conflare coorta
  20. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  21. expediam, primum multarum semina rerum
  22. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  23. et contra quae sint morbo mortique necessest
  24. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  25. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  26. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  27. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  28. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  29. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  30. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  31. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  32. temptari procul a patria qui cumque domoque
  33. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  34. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  35. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  36. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  37. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  38. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  39. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  40. tum color et facies hominum distare videntur
  41. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  42. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  43. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  44. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  45. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  46. partibus ac membris; varius concinnat id .
  47. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  48. commovet atque inimicus serpere coepit,
  49. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  50. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  51. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  52. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  53. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  54. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  55. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  56. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  57. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  58. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  59. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  60. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  61. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  62. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  63. an caelum nobis ultro natura corumptum
  64. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  65. quod nos adventu possit temptare recenti.
  66. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  67. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  68. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  69. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  70. permensus multum camposque natantis,
  71. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  72. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  73. principio caput incensum fervore gerebant
  74. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  75. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  76. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  77. atque animi interpres manabat lingua cruore
  78. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  79. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  80. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  81. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  82. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  83. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  84. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  85. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  86. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  87. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  88. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  89. corripere adsidue nervos et membra coactans
  90. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  91. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  92. corporis in summo summam fervescere partem,
  93. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  94. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  95. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  96. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  97. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  98. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  99. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  100. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  101. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  102. multi praecipites nymphis putealibus alte
  103. inciderunt ipso venientes ore patente:
  104. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  105. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  106. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  107. corpora. mussabat tacito medicina timore,