De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vitigeni latices aquai fontibus audent
  2. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  3. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  4. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  5. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  6. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  7. denique res auro non aurum copulat una,
  8. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  9. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  10. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  11. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  12. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  13. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  14. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  15. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  16. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  17. inter se quaedam possint coplata teneri;
  18. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  19. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  20. mortiferam possit cladem conflare coorta
  21. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  22. expediam, primum multarum semina rerum
  23. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  24. et contra quae sint morbo mortique necessest
  25. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  26. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  27. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  28. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  29. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  30. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  31. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  32. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  33. temptari procul a patria qui cumque domoque
  34. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  35. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  36. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  37. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  38. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  39. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  40. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  41. tum color et facies hominum distare videntur
  42. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  43. est elephas morbus qui propter flumina Nili