De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  2. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  3. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  4. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  5. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  6. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  7. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  8. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  9. verberibus venti versant planguntque per auras.
  10. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  11. frontibus adversis possint quam de latere ire
  12. diverso motu radentes corpora tractim,
  13. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  14. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  15. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  16. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  17. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  18. cum subito validi venti conlecta procella
  19. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  20. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  21. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  22. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  23. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  24. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  25. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  26. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  27. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  28. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  29. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  30. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  31. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  32. perscindat nubem perfringens impete recto;
  33. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  34. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  35. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  36. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  37. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  38. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  39. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  40. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  41. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  42. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  43. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  44. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  45. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  46. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  47. turbine ventorum comburens impete magno;
  48. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  49. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  50. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  51. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  52. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  53. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  54. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  55. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  56. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  57. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  58. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  59. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  60. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  61. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  62. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  63. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  64. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  65. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  66. e simili causa, concursu natus eodem.
  67. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  68. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  69. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  70. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  71. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  72. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  73. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  74. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  75. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  76. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  77. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  78. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  79. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  80. extructis aliis alias super impete miro.
  81. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  82. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  83. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  84. nubila portabunt venti transversa per auras,
  85. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  86. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  87. in statione locata sepultis undique ventis;
  88. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  89. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  90. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  91. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  92. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  93. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  94. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  95. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  96. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  97. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  98. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  99. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  100. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  101. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  102. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  103. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  104. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  105. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  106. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  107. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  108. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  109. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  110. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  111. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  112. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  113. Quod superest, quali natura praedita constent
  114. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  115. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  116. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  117. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  118. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  119. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  120. constituit natura minutis mobilibusque
  121. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  122. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  123. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  124. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  125. curat item vasis integris vina repente
  126. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  127. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  128. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  129. mobiliter soluens differt primordia vini.
  130. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  131. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  132. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  133. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  134. fiant ut possint ictu discludere turris,
  135. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  136. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  137. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  138. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  139. expediam neque te in promissis plura morabor.
  140. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  141. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  142. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  143. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  144. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  145. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  146. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  147. adeo tetra nimborum nocte coorta
  148. inpendent atrae formidinis ora superne,
  149. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  150. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  151. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  152. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  153. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  154. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  155. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  156. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  157. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  158. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  159. multa forent multis exempto nubila sole;
  160. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  161. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  162. si non extructis foret alte nubibus aether.
  163. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  164. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  165. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  166. semina habere cavas nubes et multa necessest
  167. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  168. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  169. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  170. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  171. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  172. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  173. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  174. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  175. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  176. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  177. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  178. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  179. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  180. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  181. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  182. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  183. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  184. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  185. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  186. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  187. tantus discidio nubis ventique procella
  188. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  189. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  190. incidit in validam maturo culmine nubem;
  191. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  192. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  193. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  194. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  195. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  196. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  197. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  198. atque alia ex ipso conradens portat
  199. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  200. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  201. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  202. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  203. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  204. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  205. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  206. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  207. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  208. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  209. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  210. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  211. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  212. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  213. nec temere omnino plane vis frigida venti
  214. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  215. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  216. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  217. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  218. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  219. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  220. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  221. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  222. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  223. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  224. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  225. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  226. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  227. non igitur multis offensibus in remorando
  228. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  229. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  230. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  231. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  232. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  233. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  234. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  235. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  236. et validas auget viris et roborat ictum;
  237. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  238. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  239. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  240. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  241. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  242. incolumisque venit per res atque integra transit
  243. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  244. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  245. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  246. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  247. conferve facit, e parvis quia facta minute
  248. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  249. quae facile insinuantur et insinuata repente
  250. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  251. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  252. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  253. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  254. frigore enim desunt ignes ventique calore
  255. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  256. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  257. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  258. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  259. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  260. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  261. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  262. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  263. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  264. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  265. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  266. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  267. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  268. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  269. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  270. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  271. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  272. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  273. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  274. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  275. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  276. indicia occultae divum perquirere mentis,
  277. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  278. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  279. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  280. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  281. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  282. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  283. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  284. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  285. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  286. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  287. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  288. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  289. turbine caelesti subito correptus et igni?
  290. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  291. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  292. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  293. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  294. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  295. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  296. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  297. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  298. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  299. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  300. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  301. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  302. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  303. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  304. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  305. et simul in multas partis qui credere possis
  306. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  307. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  308. at saepest numero factum fierique necessest,
  309. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  310. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  311. postremo cur sancta deum delubra suasque
  312. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  313. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  314. demit imaginibus violento volnere honorem?
  315. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  316. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  317. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  318. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  319. in mare qua missi veniant ratione superne.
  320. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  321. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  322. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  323. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  324. navigia in summum veniant vexata periclum.
  325. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  326. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  327. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  328. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  329. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  330. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  331. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  332. versabundus enim turbo descendit et illam
  333. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  334. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  335. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  336. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  337. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  338. vertex conradens ex semina nubis
  339. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  340. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  341. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  342. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  343. officere in terris, apparet crebrius idem
  344. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  345. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  346. hoc super in caeli spatio coiere repente
  347. asperiora, modis quae possint indupedita
  348. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  349. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  350. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  351. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  352. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  353. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  354. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  355. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  356. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  357. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  358. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  359. hic demum fit uti turba maiore coorta
  360. et condensa queant apparere et simul ipso
  361. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  362. nam loca declarat sursum ventosa patere
  363. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  364. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  365. corpora naturam declarant litore vestis
  366. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  367. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  368. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  369. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  370. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  371. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  372. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  373. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  374. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  375. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  376. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  377. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  378. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  379. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  380. esse infinitam docui, quantaque volarent
  381. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  382. immemorabile per spatium transire solerent.
  383. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  384. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  385. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  386. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  387. et quasi per magni circum spiracula mundi
  388. exitus introitusque elementis redditus extat.
  389. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  390. nubibus umor et in terras demissus ut imber