De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. glutine materies taurino iungitur una,
  2. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  3. quam laxare queant compages taurea vincla.
  4. vitigeni latices aquai fontibus audent
  5. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  6. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  7. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  8. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  9. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  10. denique res auro non aurum copulat una,
  11. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  12. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  13. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  14. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  15. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  16. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  17. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  18. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  19. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  20. inter se quaedam possint coplata teneri;
  21. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  22. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  23. mortiferam possit cladem conflare coorta
  24. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  25. expediam, primum multarum semina rerum
  26. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  27. et contra quae sint morbo mortique necessest
  28. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  29. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  30. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  31. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  32. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  33. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  34. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  35. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  36. temptari procul a patria qui cumque domoque
  37. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  38. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  39. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  40. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  41. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  42. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  43. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  44. tum color et facies hominum distare videntur
  45. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  46. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  47. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  48. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  49. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  50. partibus ac membris; varius concinnat id .
  51. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  52. commovet atque inimicus serpere coepit,
  53. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  54. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  55. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  56. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  57. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  58. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  59. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  60. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  61. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  62. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  63. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  64. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  65. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  66. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  67. an caelum nobis ultro natura corumptum
  68. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  69. quod nos adventu possit temptare recenti.
  70. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  71. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  72. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  73. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  74. permensus multum camposque natantis,
  75. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  76. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  77. principio caput incensum fervore gerebant
  78. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  79. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  80. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  81. atque animi interpres manabat lingua cruore
  82. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  83. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  84. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  85. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  86. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  87. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  88. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  89. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  90. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  91. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  92. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  93. corripere adsidue nervos et membra coactans
  94. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  95. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  96. corporis in summo summam fervescere partem,
  97. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  98. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  99. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  100. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  101. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  102. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  103. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  104. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  105. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  106. multi praecipites nymphis putealibus alte
  107. inciderunt ipso venientes ore patente:
  108. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  109. aequabat multum parvis umoribus imbrem.