De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  2. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  3. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  4. saxa vides primum sola colescere calce.
  5. glutine materies taurino iungitur una,
  6. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  7. quam laxare queant compages taurea vincla.
  8. vitigeni latices aquai fontibus audent
  9. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  10. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  11. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  12. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  13. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  14. denique res auro non aurum copulat una,
  15. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  16. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  17. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  18. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  19. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  20. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  21. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  22. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  23. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  24. inter se quaedam possint coplata teneri;
  25. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  26. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  27. mortiferam possit cladem conflare coorta
  28. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  29. expediam, primum multarum semina rerum
  30. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  31. et contra quae sint morbo mortique necessest
  32. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  33. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  34. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  35. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  36. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  37. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  38. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  39. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  40. temptari procul a patria qui cumque domoque
  41. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  42. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  43. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  44. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  45. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  46. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  47. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  48. tum color et facies hominum distare videntur
  49. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  50. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  51. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  52. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  53. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  54. partibus ac membris; varius concinnat id .
  55. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  56. commovet atque inimicus serpere coepit,
  57. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  58. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  59. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  60. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  61. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  62. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  63. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  64. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  65. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  66. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  67. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  68. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  69. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  70. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  71. an caelum nobis ultro natura corumptum
  72. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  73. quod nos adventu possit temptare recenti.
  74. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  75. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  76. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  77. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  78. permensus multum camposque natantis,
  79. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  80. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  81. principio caput incensum fervore gerebant
  82. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  83. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  84. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  85. atque animi interpres manabat lingua cruore
  86. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  87. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  88. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  89. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  90. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  91. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  92. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  93. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  94. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  95. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  96. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  97. corripere adsidue nervos et membra coactans
  98. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  99. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  100. corporis in summo summam fervescere partem,
  101. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  102. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  103. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  104. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  105. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  106. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  107. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  108. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  109. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  110. multi praecipites nymphis putealibus alte
  111. inciderunt ipso venientes ore patente:
  112. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  113. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  114. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  115. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  116. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  117. lumina versarent oculorum expertia somno.
  118. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  119. perturbata animi mens in maerore metuque,
  120. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  121. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  122. creber spiritus aut ingens raroque coortus,