De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  2. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  3. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  4. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  5. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  6. saxa vides primum sola colescere calce.
  7. glutine materies taurino iungitur una,
  8. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  9. quam laxare queant compages taurea vincla.
  10. vitigeni latices aquai fontibus audent
  11. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  12. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  13. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  14. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  15. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  16. denique res auro non aurum copulat una,
  17. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  18. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  19. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  20. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  21. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  22. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  23. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  24. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  25. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  26. inter se quaedam possint coplata teneri;
  27. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  28. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  29. mortiferam possit cladem conflare coorta
  30. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  31. expediam, primum multarum semina rerum
  32. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  33. et contra quae sint morbo mortique necessest
  34. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  35. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  36. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  37. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  38. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  39. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  40. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  41. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  42. temptari procul a patria qui cumque domoque
  43. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  44. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  45. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  46. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  47. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  48. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  49. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  50. tum color et facies hominum distare videntur
  51. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  52. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  53. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  54. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  55. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  56. partibus ac membris; varius concinnat id .