De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. interutrasque igitur ferri natura locata
  2. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  3. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  4. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  5. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  6. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  7. saxa vides primum sola colescere calce.
  8. glutine materies taurino iungitur una,
  9. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  10. quam laxare queant compages taurea vincla.
  11. vitigeni latices aquai fontibus audent
  12. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  13. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  14. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  15. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  16. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  17. denique res auro non aurum copulat una,
  18. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  19. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  20. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  21. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  22. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  23. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  24. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  25. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  26. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  27. inter se quaedam possint coplata teneri;
  28. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  29. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  30. mortiferam possit cladem conflare coorta
  31. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  32. expediam, primum multarum semina rerum
  33. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  34. et contra quae sint morbo mortique necessest
  35. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  36. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  37. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  38. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  39. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  40. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  41. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  42. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  43. temptari procul a patria qui cumque domoque
  44. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  45. nam quid Brittannis caelum differre putamus,