De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  2. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  3. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  4. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  5. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  6. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  7. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  8. aere interposito discordia tanta creatur
  9. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  10. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  11. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  12. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  13. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  14. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  15. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  16. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  17. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  18. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  19. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  20. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  21. lignea materies in quo genere esse videtur.
  22. interutrasque igitur ferri natura locata
  23. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  24. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  25. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  26. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  27. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  28. saxa vides primum sola colescere calce.
  29. glutine materies taurino iungitur una,
  30. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  31. quam laxare queant compages taurea vincla.
  32. vitigeni latices aquai fontibus audent
  33. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  34. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  35. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  36. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  37. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  38. denique res auro non aurum copulat una,
  39. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  40. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  41. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  42. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  43. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  44. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  45. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  46. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  47. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  48. inter se quaedam possint coplata teneri;
  49. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  50. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  51. mortiferam possit cladem conflare coorta
  52. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  53. expediam, primum multarum semina rerum
  54. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  55. et contra quae sint morbo mortique necessest
  56. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  57. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  58. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  59. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  60. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  61. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  62. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  63. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  64. temptari procul a patria qui cumque domoque
  65. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  66. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  67. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  68. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  69. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  70. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  71. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  72. tum color et facies hominum distare videntur
  73. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  74. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  75. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  76. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  77. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  78. partibus ac membris; varius concinnat id .
  79. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  80. commovet atque inimicus serpere coepit,
  81. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  82. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  83. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  84. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  85. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  86. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  87. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  88. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  89. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  90. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  91. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  92. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  93. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  94. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  95. an caelum nobis ultro natura corumptum
  96. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  97. quod nos adventu possit temptare recenti.
  98. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  99. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  100. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  101. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  102. permensus multum camposque natantis,
  103. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  104. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  105. principio caput incensum fervore gerebant
  106. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  107. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  108. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  109. atque animi interpres manabat lingua cruore
  110. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  111. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  112. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  113. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  114. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  115. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  116. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  117. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  118. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  119. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  120. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  121. corripere adsidue nervos et membra coactans
  122. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  123. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  124. corporis in summo summam fervescere partem,
  125. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  126. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  127. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  128. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  129. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  130. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  131. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  132. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  133. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  134. multi praecipites nymphis putealibus alte
  135. inciderunt ipso venientes ore patente:
  136. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  137. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  138. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  139. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  140. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  141. lumina versarent oculorum expertia somno.
  142. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  143. perturbata animi mens in maerore metuque,
  144. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  145. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  146. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  147. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  148. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  149. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  150. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  151. a pedibusque minutatim succedere frigus
  152. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  153. conpressae nares, nasi primoris acumen
  154. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  155. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  156. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  157. octavoque fere candenti lumine solis
  158. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  159. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  160. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  161. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  162. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  163. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  164. huc hominis totae vires corpusque fluebat.