De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  2. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  3. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  4. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  5. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  6. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  7. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  8. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  9. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  10. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  11. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  12. verberibus venti versant planguntque per auras.
  13. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  14. frontibus adversis possint quam de latere ire
  15. diverso motu radentes corpora tractim,
  16. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  17. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  18. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  19. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  20. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  21. cum subito validi venti conlecta procella
  22. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  23. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  24. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  25. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  26. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  27. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  28. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  29. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  30. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  31. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  32. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  33. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  34. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  35. perscindat nubem perfringens impete recto;
  36. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  37. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  38. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  39. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  40. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  41. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  42. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  43. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  44. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  45. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  46. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  47. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  48. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  49. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  50. turbine ventorum comburens impete magno;
  51. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  52. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  53. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  54. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  55. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  56. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  57. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  58. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  59. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  60. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  61. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  62. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  63. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  64. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  65. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  66. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  67. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  68. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  69. e simili causa, concursu natus eodem.
  70. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  71. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  72. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  73. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  74. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  75. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  76. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  77. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  78. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  79. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  80. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  81. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  82. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  83. extructis aliis alias super impete miro.
  84. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  85. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  86. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  87. nubila portabunt venti transversa per auras,
  88. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  89. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  90. in statione locata sepultis undique ventis;
  91. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  92. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  93. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  94. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  95. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  96. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  97. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  98. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  99. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  100. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  101. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  102. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  103. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  104. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  105. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  106. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  107. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  108. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  109. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  110. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  111. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  112. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  113. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  114. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  115. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  116. Quod superest, quali natura praedita constent
  117. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  118. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  119. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  120. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  121. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  122. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  123. constituit natura minutis mobilibusque
  124. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  125. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  126. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  127. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  128. curat item vasis integris vina repente
  129. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  130. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  131. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  132. mobiliter soluens differt primordia vini.
  133. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  134. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  135. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  136. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  137. fiant ut possint ictu discludere turris,
  138. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  139. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  140. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  141. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  142. expediam neque te in promissis plura morabor.
  143. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  144. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  145. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  146. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  147. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  148. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  149. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  150. adeo tetra nimborum nocte coorta
  151. inpendent atrae formidinis ora superne,
  152. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  153. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  154. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  155. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  156. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  157. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  158. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  159. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  160. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  161. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  162. multa forent multis exempto nubila sole;
  163. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  164. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  165. si non extructis foret alte nubibus aether.
  166. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  167. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  168. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  169. semina habere cavas nubes et multa necessest