De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. , quandoquidem raro sunt corpore et
  2. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  3. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  4. sollicito motu semper iactatur eoque
  5. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  6. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  7. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  8. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  9. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  10. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  11. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  12. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  13. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  14. aere interposito discordia tanta creatur
  15. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  16. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  17. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  18. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  19. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  20. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  21. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  22. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  23. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  24. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  25. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  26. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  27. lignea materies in quo genere esse videtur.
  28. interutrasque igitur ferri natura locata