De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  2. quod, simul a fronte est anelli rarior
  3. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  4. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  5. a tergo quasi provehat atque propellat.
  6. semper enim circum positus res verberat ;
  7. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  8. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  9. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  10. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  11. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  12. denique res omnes debent in corpore habere
  13. , quandoquidem raro sunt corpore et
  14. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  15. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  16. sollicito motu semper iactatur eoque
  17. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  18. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  19. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  20. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  21. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  22. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  23. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  24. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  25. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  26. aere interposito discordia tanta creatur
  27. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  28. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  29. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  30. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  31. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  32. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  33. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  34. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  35. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  36. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  37. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  38. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  39. lignea materies in quo genere esse videtur.
  40. interutrasque igitur ferri natura locata
  41. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  42. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  43. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  44. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  45. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  46. saxa vides primum sola colescere calce.
  47. glutine materies taurino iungitur una,
  48. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  49. quam laxare queant compages taurea vincla.
  50. vitigeni latices aquai fontibus audent
  51. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  52. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  53. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  54. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  55. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  56. denique res auro non aurum copulat una,
  57. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  58. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  59. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  60. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  61. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  62. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  63. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  64. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  65. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  66. inter se quaedam possint coplata teneri;
  67. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  68. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  69. mortiferam possit cladem conflare coorta
  70. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  71. expediam, primum multarum semina rerum
  72. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  73. et contra quae sint morbo mortique necessest
  74. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  75. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  76. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  77. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  78. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  79. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  80. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  81. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  82. temptari procul a patria qui cumque domoque
  83. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  84. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  85. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  86. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  87. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  88. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  89. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  90. tum color et facies hominum distare videntur
  91. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  92. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  93. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  94. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  95. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  96. partibus ac membris; varius concinnat id .
  97. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  98. commovet atque inimicus serpere coepit,
  99. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  100. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  101. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  102. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  103. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  104. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  105. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  106. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  107. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  108. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  109. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  110. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  111. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  112. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  113. an caelum nobis ultro natura corumptum
  114. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  115. quod nos adventu possit temptare recenti.
  116. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  117. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  118. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  119. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  120. permensus multum camposque natantis,
  121. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  122. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  123. principio caput incensum fervore gerebant
  124. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  125. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  126. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  127. atque animi interpres manabat lingua cruore
  128. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  129. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  130. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  131. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  132. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  133. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  134. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  135. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  136. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  137. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  138. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  139. corripere adsidue nervos et membra coactans
  140. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  141. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  142. corporis in summo summam fervescere partem,
  143. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  144. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  145. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  146. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  147. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  148. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  149. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  150. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  151. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  152. multi praecipites nymphis putealibus alte
  153. inciderunt ipso venientes ore patente:
  154. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  155. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  156. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  157. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  158. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  159. lumina versarent oculorum expertia somno.
  160. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  161. perturbata animi mens in maerore metuque,
  162. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  163. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  164. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  165. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  166. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  167. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  168. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  169. a pedibusque minutatim succedere frigus
  170. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  171. conpressae nares, nasi primoris acumen
  172. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  173. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  174. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  175. octavoque fere candenti lumine solis
  176. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  177. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  178. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  179. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  180. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  181. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  182. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  183. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  184. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  185. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  186. et graviter partim metuentes limina leti
  187. vivebant ferro privati parte virili,
  188. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  189. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  190. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  191. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  192. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  193. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  194. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  195. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  196. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  197. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  198. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  199. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  200. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  201. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  202. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  203. incomitata rapi certabant funera vasta
  204. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  205. nam quod ali dederat vitalis auras
  206. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  207. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  208. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  209. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  210. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  211. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  212. funera respectans animam amittebat ibidem.
  213. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  214. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  215. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  216. idque vel in primis cumulabat funere funus
  217. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  218. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  219. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  220. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  221. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  222. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  223. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  224. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  225. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  226. et robustus item curvi moderator aratri
  227. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  228. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  229. exanimis pueris super exanimata parentum
  230. corpora non numquam posses retroque videre
  231. matribus et patribus natos super edere vitam.
  232. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  233. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  234. copia conveniens ex omni morbida parte.
  235. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  236. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  237. multa siti prostrata viam per proque voluta
  238. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  239. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  240. multaque per populi passim loca prompta viasque
  241. languida semanimo cum corpore membra videres
  242. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  243. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  244. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  245. omnia denique sancta deum delubra replerat
  246. corporibus mors exanimis onerataque passim
  247. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  248. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  249. nec iam religio divom nec numina magni
  250. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  251. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  252. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  253. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  254. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  255. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  256. namque suos consanguineos aliena rogorum
  257. insuper extructa ingenti clamore locabant
  258. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  259. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  260. inque aliis alium populum sepelire suorum
  261. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  262. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  263. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  264. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.