De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  2. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  3. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  4. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  5. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  6. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  7. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  8. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  9. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  10. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  11. quod, simul a fronte est anelli rarior
  12. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  13. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  14. a tergo quasi provehat atque propellat.
  15. semper enim circum positus res verberat ;
  16. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  17. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  18. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  19. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  20. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  21. denique res omnes debent in corpore habere
  22. , quandoquidem raro sunt corpore et
  23. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  24. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  25. sollicito motu semper iactatur eoque
  26. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  27. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  28. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  29. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  30. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  31. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  32. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  33. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  34. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  35. aere interposito discordia tanta creatur
  36. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  37. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  38. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  39. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;