De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  2. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  3. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  4. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  5. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  6. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  7. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  8. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  9. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  10. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  11. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  12. huc accedit item, quare queat id magis esse,