De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  2. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  3. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  4. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  5. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  6. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  7. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  8. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  9. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  10. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  11. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  12. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  13. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  14. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  15. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  16. verberibus venti versant planguntque per auras.
  17. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  18. frontibus adversis possint quam de latere ire
  19. diverso motu radentes corpora tractim,
  20. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  21. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  22. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  23. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  24. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  25. cum subito validi venti conlecta procella
  26. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  27. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  28. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  29. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  30. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  31. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  32. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  33. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  34. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  35. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  36. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  37. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  38. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  39. perscindat nubem perfringens impete recto;
  40. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  41. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  42. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  43. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  44. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  45. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  46. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  47. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  48. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  49. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  50. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  51. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  52. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  53. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  54. turbine ventorum comburens impete magno;
  55. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  56. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  57. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  58. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  59. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  60. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  61. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  62. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  63. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  64. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  65. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  66. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  67. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  68. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  69. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  70. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  71. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  72. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  73. e simili causa, concursu natus eodem.
  74. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  75. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  76. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  77. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  78. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  79. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  80. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  81. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  82. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  83. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  84. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  85. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  86. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  87. extructis aliis alias super impete miro.
  88. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  89. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  90. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  91. nubila portabunt venti transversa per auras,
  92. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  93. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  94. in statione locata sepultis undique ventis;
  95. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  96. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  97. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  98. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  99. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  100. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  101. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  102. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  103. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  104. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  105. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  106. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  107. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  108. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  109. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  110. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  111. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  112. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  113. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  114. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  115. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  116. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  117. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  118. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  119. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  120. Quod superest, quali natura praedita constent
  121. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  122. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  123. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  124. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  125. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  126. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  127. constituit natura minutis mobilibusque
  128. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  129. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  130. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  131. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  132. curat item vasis integris vina repente
  133. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  134. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  135. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  136. mobiliter soluens differt primordia vini.
  137. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  138. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  139. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  140. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  141. fiant ut possint ictu discludere turris,
  142. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  143. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  144. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  145. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  146. expediam neque te in promissis plura morabor.
  147. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  148. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  149. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  150. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  151. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  152. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  153. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  154. adeo tetra nimborum nocte coorta
  155. inpendent atrae formidinis ora superne,
  156. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  157. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  158. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  159. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  160. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  161. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  162. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  163. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  164. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  165. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  166. multa forent multis exempto nubila sole;
  167. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  168. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  169. si non extructis foret alte nubibus aether.
  170. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  171. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  172. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  173. semina habere cavas nubes et multa necessest
  174. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  175. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  176. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  177. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  178. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  179. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  180. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  181. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  182. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  183. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  184. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  185. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  186. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  187. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  188. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  189. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  190. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  191. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  192. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  193. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  194. tantus discidio nubis ventique procella
  195. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  196. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  197. incidit in validam maturo culmine nubem;
  198. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  199. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  200. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  201. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  202. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  203. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  204. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  205. atque alia ex ipso conradens portat
  206. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  207. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  208. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  209. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  210. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  211. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  212. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  213. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  214. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  215. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  216. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  217. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  218. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  219. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  220. nec temere omnino plane vis frigida venti
  221. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  222. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  223. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  224. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  225. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  226. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  227. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  228. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  229. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  230. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  231. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  232. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  233. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  234. non igitur multis offensibus in remorando
  235. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  236. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  237. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  238. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  239. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  240. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  241. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  242. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  243. et validas auget viris et roborat ictum;
  244. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  245. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  246. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  247. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  248. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  249. incolumisque venit per res atque integra transit
  250. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  251. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  252. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  253. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  254. conferve facit, e parvis quia facta minute
  255. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  256. quae facile insinuantur et insinuata repente
  257. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  258. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  259. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  260. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  261. frigore enim desunt ignes ventique calore
  262. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  263. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  264. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  265. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  266. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  267. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  268. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  269. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  270. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  271. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  272. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  273. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  274. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  275. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  276. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  277. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  278. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  279. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  280. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  281. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  282. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  283. indicia occultae divum perquirere mentis,
  284. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  285. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  286. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  287. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  288. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  289. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  290. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  291. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  292. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  293. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  294. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  295. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  296. turbine caelesti subito correptus et igni?
  297. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  298. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  299. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  300. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  301. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  302. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  303. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  304. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  305. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  306. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  307. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  308. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  309. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  310. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  311. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  312. et simul in multas partis qui credere possis
  313. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  314. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  315. at saepest numero factum fierique necessest,
  316. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  317. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  318. postremo cur sancta deum delubra suasque
  319. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  320. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  321. demit imaginibus violento volnere honorem?
  322. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  323. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  324. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  325. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  326. in mare qua missi veniant ratione superne.
  327. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  328. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  329. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  330. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  331. navigia in summum veniant vexata periclum.
  332. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  333. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  334. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  335. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  336. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  337. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  338. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  339. versabundus enim turbo descendit et illam
  340. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  341. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  342. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  343. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  344. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  345. vertex conradens ex semina nubis
  346. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  347. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  348. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  349. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  350. officere in terris, apparet crebrius idem
  351. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  352. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  353. hoc super in caeli spatio coiere repente
  354. asperiora, modis quae possint indupedita
  355. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  356. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  357. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  358. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  359. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  360. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  361. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  362. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  363. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  364. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  365. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  366. hic demum fit uti turba maiore coorta
  367. et condensa queant apparere et simul ipso
  368. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  369. nam loca declarat sursum ventosa patere
  370. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  371. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  372. corpora naturam declarant litore vestis
  373. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  374. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  375. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  376. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  377. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  378. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  379. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  380. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  381. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  382. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  383. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  384. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  385. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  386. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  387. esse infinitam docui, quantaque volarent
  388. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  389. immemorabile per spatium transire solerent.
  390. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  391. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  392. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  393. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  394. et quasi per magni circum spiracula mundi
  395. exitus introitusque elementis redditus extat.
  396. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  397. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  398. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  399. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  400. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  401. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  402. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  403. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  404. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  405. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  406. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  407. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  408. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  409. multa modis multis convenere undique adaucta,
  410. confertae nubes umorem mittere certant
  411. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  412. copia nimborum turba maiore coacta
  413. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  414. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  415. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  416. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  417. cera super calido tabescens multa liquescat.
  418. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  419. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  420. at retinere diu pluviae longumque morari
  421. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  422. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  423. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  424. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  425. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  426. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  427. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  428. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  429. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  430. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  431. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  432. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  433. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  434. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  435. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  436. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  437. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  438. supter item ut supera ventosis undique plenam
  439. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  440. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  441. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  442. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  443. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  444. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  445. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  446. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  447. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  448. concussu late disserpunt inde tremores.
  449. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  450. tecta viam propter non magno pondere tota,
  451. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  452. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  453. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  454. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  455. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  456. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  457. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  458. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  459. collectus parte ex una procumbit et urget
  460. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  461. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  462. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  463. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  464. inclinata minent in eandem prodita partem
  465. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  466. et metuunt magni naturam credere mundi
  467. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  468. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  469. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  470. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  471. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  472. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  473. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  474. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  475. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  476. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  477. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  478. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  479. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  480. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  481. in loca se cava terrai coniecit ibique
  482. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  483. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  484. exagitata foras erumpitur et simul altam
  485. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  486. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  487. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  488. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  489. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  490. motibus in terris et multae per mare pessum
  491. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  492. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  493. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  494. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  495. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  496. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  497. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  498. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  499. terrai ne dissoluat natura repente,
  500. neu distracta suum late dispandat hiatum
  501. idque suis confusa velit complere ruinis.
  502. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  503. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  504. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  505. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  506. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  507. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  508. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  509. ---
  510. Principio mare mirantur non reddere maius
  511. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  512. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  513. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  514. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  515. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  516. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  517. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  518. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  519. quippe videmus enim vestis umore madentis