De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  2. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  3. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  4. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  5. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  6. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  7. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  8. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  9. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  10. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  11. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  12. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  13. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  14. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  15. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  16. verberibus venti versant planguntque per auras.
  17. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  18. frontibus adversis possint quam de latere ire
  19. diverso motu radentes corpora tractim,
  20. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  21. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  22. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  23. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  24. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  25. cum subito validi venti conlecta procella
  26. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  27. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  28. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  29. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  30. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  31. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  32. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  33. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  34. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  35. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  36. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  37. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  38. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  39. perscindat nubem perfringens impete recto;
  40. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  41. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  42. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  43. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  44. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  45. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  46. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  47. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  48. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  49. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  50. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  51. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  52. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  53. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  54. turbine ventorum comburens impete magno;
  55. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  56. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  57. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  58. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  59. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  60. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  61. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  62. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  63. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  64. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  65. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  66. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  67. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  68. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  69. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  70. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  71. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  72. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  73. e simili causa, concursu natus eodem.
  74. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  75. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  76. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  77. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  78. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  79. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  80. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  81. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  82. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  83. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  84. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  85. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  86. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  87. extructis aliis alias super impete miro.
  88. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  89. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  90. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  91. nubila portabunt venti transversa per auras,
  92. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  93. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  94. in statione locata sepultis undique ventis;
  95. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  96. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  97. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  98. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  99. nubibus in caveisque ferarum more minantur,