De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  2. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  3. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  4. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  5. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  6. spumigeri suis adventu validique leonis
  7. atque intempesta cedebant nocte paventes
  8. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  9. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  10. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  11. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  12. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  13. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  14. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  15. at quos effugium servarat corpore adeso,
  16. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  17. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  18. donique eos vita privarant vermina saeva
  19. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  20. at non multa virum sub signis milia ducta
  21. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  22. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  23. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  24. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  25. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  26. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  27. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  28. tum penuria deinde cibi languentia leto
  29. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  30. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  31. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  32. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  33. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  34. ---
  35. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  36. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  37. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  38. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  39. et Venus inminuit viris puerique parentum
  40. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  41. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  42. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  43. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  44. vocibus et gestu cum balbe significarent
  45. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  46. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  47. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  48. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  49. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  50. At varios linguae sonitus natura subegit
  51. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  52. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  53. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  54. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  55. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  56. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  57. illis iratus petit atque infestus inurget.
  58. at catuli pantherarum scymnique leonum
  59. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  60. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  61. alituum porro genus alis omne videmus
  62. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  63. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  64. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  65. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  66. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  67. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  68. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  69. inter se fuerant, unde insita notities est
  70. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  71. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  72. cogere item pluris unus victosque domare
  73. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  74. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  75. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  76. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  77. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  78. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  79. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  80. pro vario sensu varia res voce notaret?
  81. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  82. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  83. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  84. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  85. inritata canum cum primum magna Molossum
  86. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  87. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  88. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  89. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  90. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  91. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  92. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  93. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  94. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  95. denique non hinnitus item differre videtur,
  96. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  97. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  98. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  99. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  100. postremo genus alituum variaeque volucres,
  101. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  102. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  103. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  104. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  105. et partim mutant cum tempestatibus una
  106. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  107. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  108. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  109. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  110. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  111. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  112. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  113. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  114. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  115. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  116. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  117. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  118. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  119. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  120. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  121. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  122. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  123. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  124. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  125. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  126. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  127. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  128. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  129. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  130. condere coeperunt urbis arcemque locare
  131. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  132. et pecudes et agros divisere atque dedere
  133. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  134. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  135. posterius res inventast aurumque repertum,
  136. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  137. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  138. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  139. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  140. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  141. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  142. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  143. ut fundamento stabili fortuna maneret
  144. et placidam possent opulenti degere vitam,
  145. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  146. certantes iter infestum fecere viai,
  147. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  148. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  149. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  150. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  151. ut satius multo iam sit parere quietum
  152. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  153. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  154. angustum per iter luctantes ambitionis;
  155. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  156. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  157. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  158. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  159. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  160. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  161. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  162. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  163. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  164. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  165. inde magistratum partim docuere creare
  166. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  167. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  168. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  169. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  170. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  171. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  172. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  173. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  174. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  175. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  176. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  177. qui violat factis communia foedera pacis.
  178. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  179. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  180. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  181. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  182. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  183. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  184. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  185. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  186. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  187. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  188. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  189. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  190. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  191. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  192. egregias animo facies vigilante videbant
  193. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  194. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  195. membra movere videbantur vocesque superbas
  196. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  197. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  198. subpeditabatur facies et forma manebat,
  199. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  200. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  201. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  202. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  203. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  204. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  205. praeterea caeli rationes ordine certo
  206. et varia annorum cernebant tempora verti
  207. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  208. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  209. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  210. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  211. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  212. luna dies et nox et noctis signa severa
  213. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  214. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  215. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  216. O genus infelix humanum, talia divis
  217. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  218. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  219. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  220. nec pietas ullast velatum saepe videri
  221. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  222. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  223. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  224. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  225. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  226. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  227. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  228. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  229. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  230. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  231. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  232. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  233. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  234. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  235. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  236. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  237. an divinitus aeterna donata salute
  238. perpetuo possint aevi labentia tractu
  239. inmensi validas aevi contemnere viris.
  240. praeterea cui non animus formidine divum
  241. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  242. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  243. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  244. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  245. corripiunt divum percussi membra timore,
  246. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  247. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  248. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  249. induperatorem classis super aequora verrit
  250. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  251. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  252. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  253. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe