De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  2. necdum res igni scibant tractare neque uti
  3. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  4. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  5. et frutices inter condebant squalida membra
  6. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  7. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  8. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  9. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  10. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  11. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  12. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  13. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  14. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  15. et manuum mira freti virtute pedumque
  16. consectabantur silvestria saecla ferarum
  17. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  18. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  19. saetigerisque pares subus silvestria membra
  20. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  21. circum se foliis ac frondibus involventes.
  22. nec plangore diem magno solemque per agros
  23. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  24. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  25. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  26. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  27. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  28. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  29. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  30. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  31. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  32. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  33. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  34. spumigeri suis adventu validique leonis
  35. atque intempesta cedebant nocte paventes
  36. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  37. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  38. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  39. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  40. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  41. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  42. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  43. at quos effugium servarat corpore adeso,
  44. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  45. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  46. donique eos vita privarant vermina saeva
  47. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  48. at non multa virum sub signis milia ducta
  49. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  50. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  51. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  52. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  53. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  54. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  55. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  56. tum penuria deinde cibi languentia leto
  57. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  58. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  59. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  60. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  61. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  62. ---
  63. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  64. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  65. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  66. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  67. et Venus inminuit viris puerique parentum
  68. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  69. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  70. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  71. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  72. vocibus et gestu cum balbe significarent
  73. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  74. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  75. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  76. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  77. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  78. At varios linguae sonitus natura subegit
  79. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  80. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  81. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  82. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  83. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  84. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  85. illis iratus petit atque infestus inurget.
  86. at catuli pantherarum scymnique leonum
  87. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  88. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  89. alituum porro genus alis omne videmus
  90. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  91. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  92. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  93. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  94. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  95. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  96. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  97. inter se fuerant, unde insita notities est
  98. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  99. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  100. cogere item pluris unus victosque domare
  101. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  102. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  103. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  104. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  105. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  106. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  107. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  108. pro vario sensu varia res voce notaret?
  109. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  110. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  111. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  112. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  113. inritata canum cum primum magna Molossum
  114. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  115. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  116. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  117. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  118. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  119. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  120. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  121. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  122. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  123. denique non hinnitus item differre videtur,
  124. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  125. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  126. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  127. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  128. postremo genus alituum variaeque volucres,
  129. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  130. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  131. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  132. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  133. et partim mutant cum tempestatibus una
  134. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  135. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  136. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  137. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  138. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  139. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  140. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  141. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  142. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  143. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  144. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  145. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  146. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  147. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  148. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  149. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  150. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  151. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  152. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  153. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  154. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  155. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  156. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  157. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  158. condere coeperunt urbis arcemque locare
  159. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  160. et pecudes et agros divisere atque dedere
  161. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  162. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  163. posterius res inventast aurumque repertum,
  164. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  165. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  166. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  167. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  168. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  169. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  170. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  171. ut fundamento stabili fortuna maneret
  172. et placidam possent opulenti degere vitam,
  173. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  174. certantes iter infestum fecere viai,
  175. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  176. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  177. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  178. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  179. ut satius multo iam sit parere quietum
  180. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  181. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  182. angustum per iter luctantes ambitionis;
  183. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  184. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  185. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  186. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  187. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  188. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  189. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  190. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  191. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  192. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  193. inde magistratum partim docuere creare
  194. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  195. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  196. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  197. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  198. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  199. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  200. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  201. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  202. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  203. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  204. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  205. qui violat factis communia foedera pacis.
  206. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  207. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  208. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  209. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  210. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  211. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  212. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  213. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  214. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  215. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  216. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  217. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  218. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  219. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  220. egregias animo facies vigilante videbant
  221. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  222. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  223. membra movere videbantur vocesque superbas
  224. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  225. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  226. subpeditabatur facies et forma manebat,
  227. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  228. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  229. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  230. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  231. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  232. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  233. praeterea caeli rationes ordine certo
  234. et varia annorum cernebant tempora verti
  235. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  236. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  237. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  238. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  239. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  240. luna dies et nox et noctis signa severa
  241. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  242. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  243. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  244. O genus infelix humanum, talia divis
  245. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  246. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  247. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  248. nec pietas ullast velatum saepe videri
  249. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  250. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  251. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  252. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  253. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  254. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  255. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  256. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  257. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  258. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  259. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  260. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  261. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  262. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  263. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  264. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  265. an divinitus aeterna donata salute
  266. perpetuo possint aevi labentia tractu
  267. inmensi validas aevi contemnere viris.
  268. praeterea cui non animus formidine divum
  269. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  270. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  271. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  272. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  273. corripiunt divum percussi membra timore,
  274. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  275. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  276. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  277. induperatorem classis super aequora verrit
  278. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  279. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  280. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  281. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  282. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  283. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  284. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  285. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  286. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  287. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  288. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  289. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  290. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  291. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  292. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  293. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  294. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  295. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  296. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  297. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  298. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  299. sive feras interficere et ditescere praeda;
  300. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  301. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  302. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  303. horribili sonitu silvas exederat altis
  304. a radicibus et terram percoxerat igni,
  305. manabat venis ferventibus in loca terrae
  306. concava conveniens argenti rivus et auri,
  307. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  308. posterius claro in terra splendere colore,
  309. tollebant nitido capti levique lepore,
  310. et simili formata videbant esse figura
  311. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  312. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  313. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  314. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  315. mucronum duci fastigia procudendo,
  316. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  317. materiemque dolare et levia radere tigna
  318. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  319. nec minus argento facere haec auroque parabant
  320. quam validi primum violentis viribus aeris,
  321. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  322. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  323. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  324. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  325. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  326. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  327. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  328. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  329. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  330. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  331. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  332. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  333. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  334. et lapides et item silvarum fragmina rami
  335. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  336. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  337. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  338. quo facilis magis est natura et copia maior.
  339. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  340. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  341. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  342. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  343. inde minutatim processit ferreus ensis
  344. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  345. et ferro coepere solum proscindere terrae
  346. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  347. et prius est armatum in equi conscendere costas
  348. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  349. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  350. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  351. et quam falciferos armatum escendere currus.
  352. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  353. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  354. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  355. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  356. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  357. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  358. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  359. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  360. et validos partim prae se misere leones
  361. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  362. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  363. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  364. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  365. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  366. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  367. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  368. inritata leae iaciebant corpora saltu
  369. undique et adversum venientibus ora patebant
  370. et nec opinantis a tergo deripiebant
  371. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  372. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  373. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  374. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  375. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  376. et validis socios caedebant dentibus apri
  377. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  378. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  379. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  380. nam transversa feros exibant dentis adactus
  381. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  382. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  383. concidere atque gravi terram consternere casu.
  384. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  385. effervescere cernebant in rebus agundis
  386. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  387. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  388. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  389. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  390. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  391. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  392. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  393. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  394. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  395. non quierint animo praesentire atque videre,
  396. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  397. et magis id possis factum contendere in omni
  398. in variis mundis varia ratione creatis,
  399. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  400. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  401. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  402. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  403. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  404. et facere ante viros lanam natura
  405. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  406. et sollertius est multo genus omne virile;
  407. agricolae donec vitio vertere severi,
  408. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  409. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  410. atque opere in duro durarent membra manusque.
  411. At specimen sationis et insitionis origo
  412. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  413. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  414. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  415. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  416. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  417. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  418. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  419. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  420. inque dies magis in montem succedere silvas
  421. cogebant infraque locum concedere cultis,
  422. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  423. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  424. caerula distinguens inter plaga currere posset
  425. per tumulos et convallis camposque profusa;
  426. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  427. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  428. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  429. At liquidas avium voces imitarier ore
  430. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  431. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  432. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  433. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  434. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  435. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  436. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  437. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  438. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  439. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  440. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  441. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  442. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  443. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  444. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  445. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  446. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  447. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  448. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  449. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  450. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  451. atque extra numerum procedere membra moventes
  452. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  453. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  454. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  455. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  456. ducere multimodis voces et flectere cantus
  457. et supera calamos unco percurrere labro;
  458. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  459. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  460. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  461. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  462. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  463. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  464. posteriorque fere melior res illa reperta
  465. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  466. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  467. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  468. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  469. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  470. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  471. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  472. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  473. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  474. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  475. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  476. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  477. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  478. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  479. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  480. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  481. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  482. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  483. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  484. idque minutatim vitam provexit in altum
  485. et belli magnos commovit funditus aestus.
  486. at vigiles mundi magnum versatile templum
  487. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  488. perdocuere homines annorum tempora verti
  489. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  490. Iam validis saepti degebant turribus aevom,