De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  2. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  3. necdum res igni scibant tractare neque uti
  4. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  5. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  6. et frutices inter condebant squalida membra
  7. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  8. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  9. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  10. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  11. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  12. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  13. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  14. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  15. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  16. et manuum mira freti virtute pedumque
  17. consectabantur silvestria saecla ferarum
  18. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  19. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  20. saetigerisque pares subus silvestria membra
  21. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  22. circum se foliis ac frondibus involventes.
  23. nec plangore diem magno solemque per agros
  24. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  25. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  26. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  27. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  28. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  29. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  30. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  31. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  32. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  33. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  34. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  35. spumigeri suis adventu validique leonis
  36. atque intempesta cedebant nocte paventes
  37. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  38. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  39. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  40. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  41. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  42. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  43. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  44. at quos effugium servarat corpore adeso,
  45. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  46. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  47. donique eos vita privarant vermina saeva
  48. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  49. at non multa virum sub signis milia ducta
  50. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  51. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  52. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  53. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  54. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  55. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  56. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  57. tum penuria deinde cibi languentia leto
  58. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  59. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  60. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  61. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  62. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  63. ---
  64. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  65. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  66. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  67. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  68. et Venus inminuit viris puerique parentum
  69. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  70. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  71. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  72. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  73. vocibus et gestu cum balbe significarent
  74. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  75. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  76. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  77. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  78. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  79. At varios linguae sonitus natura subegit
  80. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  81. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  82. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  83. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  84. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  85. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  86. illis iratus petit atque infestus inurget.
  87. at catuli pantherarum scymnique leonum
  88. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  89. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  90. alituum porro genus alis omne videmus
  91. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  92. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  93. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  94. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  95. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  96. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  97. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  98. inter se fuerant, unde insita notities est
  99. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  100. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  101. cogere item pluris unus victosque domare
  102. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  103. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  104. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  105. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  106. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  107. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  108. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  109. pro vario sensu varia res voce notaret?
  110. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  111. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  112. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  113. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  114. inritata canum cum primum magna Molossum
  115. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  116. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  117. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  118. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  119. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  120. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  121. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  122. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  123. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  124. denique non hinnitus item differre videtur,
  125. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  126. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  127. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  128. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  129. postremo genus alituum variaeque volucres,
  130. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  131. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  132. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  133. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  134. et partim mutant cum tempestatibus una
  135. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  136. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  137. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  138. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  139. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  140. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  141. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  142. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  143. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  144. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  145. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  146. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  147. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  148. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  149. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  150. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  151. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  152. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  153. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  154. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  155. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  156. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  157. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  158. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  159. condere coeperunt urbis arcemque locare
  160. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  161. et pecudes et agros divisere atque dedere
  162. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  163. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  164. posterius res inventast aurumque repertum,
  165. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  166. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  167. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  168. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  169. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  170. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  171. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  172. ut fundamento stabili fortuna maneret
  173. et placidam possent opulenti degere vitam,
  174. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  175. certantes iter infestum fecere viai,
  176. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  177. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  178. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  179. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  180. ut satius multo iam sit parere quietum
  181. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  182. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  183. angustum per iter luctantes ambitionis;
  184. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  185. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  186. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  187. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  188. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  189. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  190. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  191. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  192. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  193. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  194. inde magistratum partim docuere creare
  195. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  196. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  197. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  198. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  199. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  200. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  201. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  202. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  203. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  204. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  205. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  206. qui violat factis communia foedera pacis.
  207. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  208. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  209. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  210. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  211. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  212. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  213. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  214. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  215. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  216. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  217. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  218. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  219. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  220. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  221. egregias animo facies vigilante videbant
  222. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  223. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  224. membra movere videbantur vocesque superbas
  225. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  226. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  227. subpeditabatur facies et forma manebat,
  228. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  229. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  230. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  231. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  232. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  233. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  234. praeterea caeli rationes ordine certo
  235. et varia annorum cernebant tempora verti
  236. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  237. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  238. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  239. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  240. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  241. luna dies et nox et noctis signa severa
  242. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  243. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  244. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  245. O genus infelix humanum, talia divis
  246. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  247. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  248. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  249. nec pietas ullast velatum saepe videri
  250. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  251. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  252. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  253. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  254. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  255. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  256. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  257. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  258. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  259. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  260. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  261. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  262. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  263. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  264. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  265. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  266. an divinitus aeterna donata salute
  267. perpetuo possint aevi labentia tractu
  268. inmensi validas aevi contemnere viris.
  269. praeterea cui non animus formidine divum
  270. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  271. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  272. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  273. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  274. corripiunt divum percussi membra timore,
  275. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  276. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  277. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  278. induperatorem classis super aequora verrit
  279. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  280. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  281. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  282. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  283. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  284. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  285. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  286. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  287. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  288. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  289. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  290. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  291. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  292. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  293. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  294. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  295. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  296. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  297. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  298. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  299. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  300. sive feras interficere et ditescere praeda;
  301. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  302. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  303. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  304. horribili sonitu silvas exederat altis
  305. a radicibus et terram percoxerat igni,
  306. manabat venis ferventibus in loca terrae
  307. concava conveniens argenti rivus et auri,
  308. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  309. posterius claro in terra splendere colore,
  310. tollebant nitido capti levique lepore,
  311. et simili formata videbant esse figura
  312. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  313. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  314. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  315. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  316. mucronum duci fastigia procudendo,
  317. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  318. materiemque dolare et levia radere tigna
  319. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  320. nec minus argento facere haec auroque parabant
  321. quam validi primum violentis viribus aeris,
  322. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  323. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  324. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  325. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  326. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  327. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  328. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  329. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  330. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  331. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  332. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  333. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  334. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  335. et lapides et item silvarum fragmina rami
  336. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  337. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  338. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  339. quo facilis magis est natura et copia maior.
  340. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  341. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  342. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  343. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  344. inde minutatim processit ferreus ensis
  345. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  346. et ferro coepere solum proscindere terrae
  347. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  348. et prius est armatum in equi conscendere costas
  349. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  350. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  351. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  352. et quam falciferos armatum escendere currus.
  353. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  354. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  355. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  356. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  357. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  358. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  359. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  360. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  361. et validos partim prae se misere leones
  362. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  363. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  364. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  365. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  366. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  367. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  368. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  369. inritata leae iaciebant corpora saltu
  370. undique et adversum venientibus ora patebant
  371. et nec opinantis a tergo deripiebant
  372. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  373. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  374. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  375. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  376. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  377. et validis socios caedebant dentibus apri
  378. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  379. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  380. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  381. nam transversa feros exibant dentis adactus
  382. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  383. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  384. concidere atque gravi terram consternere casu.
  385. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  386. effervescere cernebant in rebus agundis
  387. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  388. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  389. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  390. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  391. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  392. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  393. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  394. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  395. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  396. non quierint animo praesentire atque videre,
  397. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  398. et magis id possis factum contendere in omni
  399. in variis mundis varia ratione creatis,
  400. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  401. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  402. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  403. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  404. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.