De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  2. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  3. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  4. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  5. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  6. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  7. necdum res igni scibant tractare neque uti
  8. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  9. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  10. et frutices inter condebant squalida membra
  11. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  12. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  13. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  14. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  15. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  16. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  17. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  18. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  19. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  20. et manuum mira freti virtute pedumque
  21. consectabantur silvestria saecla ferarum
  22. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  23. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  24. saetigerisque pares subus silvestria membra
  25. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  26. circum se foliis ac frondibus involventes.
  27. nec plangore diem magno solemque per agros
  28. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  29. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  30. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  31. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  32. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  33. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  34. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  35. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  36. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  37. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  38. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  39. spumigeri suis adventu validique leonis
  40. atque intempesta cedebant nocte paventes
  41. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  42. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  43. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.