De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  2. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  3. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  4. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  5. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  6. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  7. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  8. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  9. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  10. necdum res igni scibant tractare neque uti
  11. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  12. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  13. et frutices inter condebant squalida membra
  14. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  15. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  16. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  17. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  18. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  19. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  20. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  21. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  22. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  23. et manuum mira freti virtute pedumque
  24. consectabantur silvestria saecla ferarum
  25. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  26. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  27. saetigerisque pares subus silvestria membra
  28. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  29. circum se foliis ac frondibus involventes.
  30. nec plangore diem magno solemque per agros
  31. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  32. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  33. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  34. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  35. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  36. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  37. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  38. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  39. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  40. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  41. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  42. spumigeri suis adventu validique leonis
  43. atque intempesta cedebant nocte paventes
  44. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  45. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  46. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  47. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  48. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  49. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  50. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  51. at quos effugium servarat corpore adeso,
  52. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  53. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  54. donique eos vita privarant vermina saeva
  55. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  56. at non multa virum sub signis milia ducta
  57. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  58. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  59. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  60. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  61. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  62. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  63. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  64. tum penuria deinde cibi languentia leto
  65. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  66. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  67. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  68. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  69. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  70. ---
  71. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  72. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  73. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  74. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  75. et Venus inminuit viris puerique parentum
  76. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  77. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  78. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  79. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  80. vocibus et gestu cum balbe significarent
  81. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  82. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  83. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  84. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  85. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  86. At varios linguae sonitus natura subegit
  87. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  88. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  89. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  90. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  91. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  92. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  93. illis iratus petit atque infestus inurget.
  94. at catuli pantherarum scymnique leonum
  95. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  96. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  97. alituum porro genus alis omne videmus
  98. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  99. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  100. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  101. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  102. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  103. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  104. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  105. inter se fuerant, unde insita notities est
  106. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  107. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  108. cogere item pluris unus victosque domare
  109. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  110. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  111. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  112. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  113. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  114. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  115. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  116. pro vario sensu varia res voce notaret?
  117. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  118. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  119. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  120. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  121. inritata canum cum primum magna Molossum
  122. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  123. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  124. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  125. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  126. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  127. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  128. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  129. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  130. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  131. denique non hinnitus item differre videtur,
  132. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  133. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  134. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  135. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  136. postremo genus alituum variaeque volucres,
  137. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  138. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  139. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  140. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  141. et partim mutant cum tempestatibus una
  142. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  143. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  144. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  145. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  146. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  147. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  148. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  149. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  150. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  151. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  152. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  153. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  154. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  155. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  156. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  157. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  158. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  159. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  160. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  161. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  162. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  163. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  164. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  165. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  166. condere coeperunt urbis arcemque locare
  167. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  168. et pecudes et agros divisere atque dedere
  169. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  170. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  171. posterius res inventast aurumque repertum,
  172. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  173. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  174. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  175. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  176. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  177. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  178. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  179. ut fundamento stabili fortuna maneret
  180. et placidam possent opulenti degere vitam,
  181. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  182. certantes iter infestum fecere viai,
  183. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  184. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  185. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  186. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  187. ut satius multo iam sit parere quietum
  188. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  189. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  190. angustum per iter luctantes ambitionis;
  191. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  192. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  193. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  194. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  195. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  196. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  197. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  198. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  199. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  200. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  201. inde magistratum partim docuere creare