De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  2. arbita puniceo fieri matura colore,
  3. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  4. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  5. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  6. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  7. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  8. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  9. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  10. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  11. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  12. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  13. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  14. necdum res igni scibant tractare neque uti
  15. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  16. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  17. et frutices inter condebant squalida membra
  18. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  19. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  20. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  21. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  22. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  23. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  24. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  25. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  26. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  27. et manuum mira freti virtute pedumque
  28. consectabantur silvestria saecla ferarum
  29. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  30. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  31. saetigerisque pares subus silvestria membra
  32. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  33. circum se foliis ac frondibus involventes.
  34. nec plangore diem magno solemque per agros
  35. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  36. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  37. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  38. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  39. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  40. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  41. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  42. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  43. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  44. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  45. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  46. spumigeri suis adventu validique leonis
  47. atque intempesta cedebant nocte paventes
  48. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  49. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  50. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  51. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  52. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  53. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  54. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  55. at quos effugium servarat corpore adeso,
  56. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  57. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  58. donique eos vita privarant vermina saeva
  59. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  60. at non multa virum sub signis milia ducta
  61. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  62. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  63. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  64. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  65. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  66. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  67. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  68. tum penuria deinde cibi languentia leto
  69. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  70. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  71. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  72. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  73. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  74. ---
  75. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  76. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  77. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  78. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  79. et Venus inminuit viris puerique parentum
  80. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  81. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  82. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  83. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  84. vocibus et gestu cum balbe significarent
  85. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  86. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  87. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  88. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  89. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  90. At varios linguae sonitus natura subegit
  91. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  92. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  93. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  94. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  95. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  96. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  97. illis iratus petit atque infestus inurget.
  98. at catuli pantherarum scymnique leonum
  99. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  100. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  101. alituum porro genus alis omne videmus
  102. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  103. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  104. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  105. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  106. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  107. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  108. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  109. inter se fuerant, unde insita notities est
  110. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  111. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  112. cogere item pluris unus victosque domare
  113. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  114. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  115. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  116. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  117. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  118. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  119. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  120. pro vario sensu varia res voce notaret?
  121. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  122. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  123. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  124. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  125. inritata canum cum primum magna Molossum
  126. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  127. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  128. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  129. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  130. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  131. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  132. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  133. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  134. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  135. denique non hinnitus item differre videtur,
  136. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  137. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  138. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  139. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  140. postremo genus alituum variaeque volucres,
  141. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  142. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  143. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  144. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  145. et partim mutant cum tempestatibus una
  146. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  147. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  148. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  149. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  150. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  151. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  152. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  153. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  154. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  155. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  156. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  157. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  158. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  159. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  160. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  161. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  162. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  163. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  164. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  165. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  166. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  167. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  168. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  169. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  170. condere coeperunt urbis arcemque locare
  171. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  172. et pecudes et agros divisere atque dedere
  173. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  174. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  175. posterius res inventast aurumque repertum,
  176. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  177. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  178. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  179. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  180. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  181. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  182. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  183. ut fundamento stabili fortuna maneret
  184. et placidam possent opulenti degere vitam,
  185. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  186. certantes iter infestum fecere viai,
  187. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  188. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  189. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  190. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  191. ut satius multo iam sit parere quietum
  192. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  193. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  194. angustum per iter luctantes ambitionis;
  195. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  196. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  197. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  198. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  199. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  200. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  201. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  202. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  203. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  204. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  205. inde magistratum partim docuere creare
  206. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  207. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  208. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  209. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  210. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  211. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  212. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  213. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  214. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  215. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  216. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  217. qui violat factis communia foedera pacis.
  218. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  219. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  220. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  221. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  222. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  223. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  224. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  225. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  226. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  227. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  228. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  229. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  230. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  231. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  232. egregias animo facies vigilante videbant
  233. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  234. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  235. membra movere videbantur vocesque superbas
  236. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  237. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  238. subpeditabatur facies et forma manebat,
  239. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  240. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  241. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  242. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  243. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  244. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  245. praeterea caeli rationes ordine certo
  246. et varia annorum cernebant tempora verti
  247. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  248. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  249. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  250. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  251. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  252. luna dies et nox et noctis signa severa
  253. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  254. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  255. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  256. O genus infelix humanum, talia divis
  257. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  258. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  259. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  260. nec pietas ullast velatum saepe videri
  261. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  262. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  263. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  264. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  265. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  266. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  267. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  268. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  269. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  270. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  271. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  272. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  273. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  274. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  275. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  276. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  277. an divinitus aeterna donata salute
  278. perpetuo possint aevi labentia tractu
  279. inmensi validas aevi contemnere viris.
  280. praeterea cui non animus formidine divum
  281. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  282. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  283. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  284. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  285. corripiunt divum percussi membra timore,
  286. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  287. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  288. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  289. induperatorem classis super aequora verrit
  290. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  291. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  292. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  293. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  294. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  295. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  296. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  297. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  298. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  299. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  300. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  301. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  302. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  303. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  304. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  305. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  306. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  307. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  308. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  309. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  310. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  311. sive feras interficere et ditescere praeda;
  312. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  313. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  314. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  315. horribili sonitu silvas exederat altis
  316. a radicibus et terram percoxerat igni,
  317. manabat venis ferventibus in loca terrae
  318. concava conveniens argenti rivus et auri,
  319. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  320. posterius claro in terra splendere colore,
  321. tollebant nitido capti levique lepore,
  322. et simili formata videbant esse figura
  323. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  324. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  325. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  326. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  327. mucronum duci fastigia procudendo,
  328. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  329. materiemque dolare et levia radere tigna
  330. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  331. nec minus argento facere haec auroque parabant
  332. quam validi primum violentis viribus aeris,
  333. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  334. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  335. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  336. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  337. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  338. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  339. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  340. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  341. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  342. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  343. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  344. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  345. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  346. et lapides et item silvarum fragmina rami
  347. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  348. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  349. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  350. quo facilis magis est natura et copia maior.
  351. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  352. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant