De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  2. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  3. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  4. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  5. glandiferas inter curabant corpora quercus
  6. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  7. arbita puniceo fieri matura colore,
  8. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  9. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  10. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  11. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  12. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  13. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  14. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  15. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  16. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  17. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  18. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  19. necdum res igni scibant tractare neque uti
  20. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  21. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  22. et frutices inter condebant squalida membra
  23. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  24. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  25. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  26. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  27. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  28. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  29. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  30. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  31. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  32. et manuum mira freti virtute pedumque
  33. consectabantur silvestria saecla ferarum
  34. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  35. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  36. saetigerisque pares subus silvestria membra
  37. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  38. circum se foliis ac frondibus involventes.
  39. nec plangore diem magno solemque per agros
  40. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  41. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  42. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  43. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  44. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  45. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  46. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  47. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  48. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  49. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  50. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  51. spumigeri suis adventu validique leonis
  52. atque intempesta cedebant nocte paventes
  53. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  54. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  55. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  56. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  57. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  58. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  59. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  60. at quos effugium servarat corpore adeso,
  61. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  62. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  63. donique eos vita privarant vermina saeva
  64. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  65. at non multa virum sub signis milia ducta
  66. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  67. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  68. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  69. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  70. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  71. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  72. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  73. tum penuria deinde cibi languentia leto
  74. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  75. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  76. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  77. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  78. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  79. ---
  80. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  81. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  82. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  83. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  84. et Venus inminuit viris puerique parentum
  85. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  86. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  87. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  88. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  89. vocibus et gestu cum balbe significarent
  90. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  91. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  92. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  93. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  94. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  95. At varios linguae sonitus natura subegit
  96. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  97. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  98. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  99. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  100. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  101. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  102. illis iratus petit atque infestus inurget.
  103. at catuli pantherarum scymnique leonum
  104. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  105. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  106. alituum porro genus alis omne videmus
  107. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  108. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  109. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  110. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  111. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  112. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  113. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  114. inter se fuerant, unde insita notities est
  115. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  116. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  117. cogere item pluris unus victosque domare
  118. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  119. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  120. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  121. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  122. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  123. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  124. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  125. pro vario sensu varia res voce notaret?
  126. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  127. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  128. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  129. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  130. inritata canum cum primum magna Molossum
  131. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  132. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  133. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  134. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  135. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  136. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  137. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  138. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  139. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  140. denique non hinnitus item differre videtur,
  141. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  142. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  143. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  144. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  145. postremo genus alituum variaeque volucres,
  146. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  147. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  148. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  149. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  150. et partim mutant cum tempestatibus una
  151. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  152. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  153. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  154. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  155. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  156. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  157. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  158. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  159. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  160. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  161. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  162. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  163. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  164. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  165. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  166. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  167. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  168. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  169. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  170. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  171. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  172. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  173. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  174. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  175. condere coeperunt urbis arcemque locare
  176. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  177. et pecudes et agros divisere atque dedere
  178. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  179. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  180. posterius res inventast aurumque repertum,
  181. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  182. divitioris enim sectam plerumque secuntur