De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  2. nec robustus erat curvi moderator aratri
  3. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  4. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  5. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  6. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  7. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  8. glandiferas inter curabant corpora quercus
  9. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  10. arbita puniceo fieri matura colore,
  11. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  12. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  13. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  14. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  15. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  16. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  17. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  18. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  19. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  20. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  21. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  22. necdum res igni scibant tractare neque uti
  23. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  24. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  25. et frutices inter condebant squalida membra
  26. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  27. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  28. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  29. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  30. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  31. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  32. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  33. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  34. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  35. et manuum mira freti virtute pedumque
  36. consectabantur silvestria saecla ferarum
  37. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  38. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  39. saetigerisque pares subus silvestria membra
  40. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  41. circum se foliis ac frondibus involventes.
  42. nec plangore diem magno solemque per agros
  43. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  44. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  45. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  46. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  47. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  48. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  49. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  50. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  51. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  52. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  53. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  54. spumigeri suis adventu validique leonis
  55. atque intempesta cedebant nocte paventes
  56. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  57. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  58. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  59. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  60. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  61. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  62. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  63. at quos effugium servarat corpore adeso,
  64. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  65. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  66. donique eos vita privarant vermina saeva
  67. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  68. at non multa virum sub signis milia ducta
  69. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  70. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  71. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  72. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  73. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  74. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  75. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  76. tum penuria deinde cibi languentia leto
  77. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  78. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  79. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  80. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  81. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  82. ---
  83. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  84. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  85. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  86. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  87. et Venus inminuit viris puerique parentum
  88. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  89. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  90. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  91. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  92. vocibus et gestu cum balbe significarent
  93. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  94. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  95. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  96. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  97. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  98. At varios linguae sonitus natura subegit
  99. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  100. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  101. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  102. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  103. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  104. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  105. illis iratus petit atque infestus inurget.
  106. at catuli pantherarum scymnique leonum
  107. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  108. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  109. alituum porro genus alis omne videmus
  110. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  111. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  112. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  113. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  114. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  115. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  116. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  117. inter se fuerant, unde insita notities est
  118. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  119. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  120. cogere item pluris unus victosque domare
  121. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  122. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  123. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  124. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  125. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  126. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  127. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  128. pro vario sensu varia res voce notaret?
  129. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  130. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  131. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  132. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  133. inritata canum cum primum magna Molossum
  134. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  135. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  136. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  137. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  138. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  139. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  140. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  141. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  142. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  143. denique non hinnitus item differre videtur,
  144. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  145. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  146. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  147. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  148. postremo genus alituum variaeque volucres,
  149. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  150. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  151. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  152. et quom de victu certant praedaque repugnant.