De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  2. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  3. una dies dabit exitio, multosque per annos
  4. sustentata ruet moles et machina mundi.
  5. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  6. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  7. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  8. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  9. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  10. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  11. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  12. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  13. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  14. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  15. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  16. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  17. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  18. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  19. sanctius et multo certa ratione magis quam
  20. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  21. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  22. religione refrenatus ne forte rearis
  23. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  24. corpore divino debere aeterna manere,
  25. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  26. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  27. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  28. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  29. inmortalia mortali sermone notantes;
  30. quae procul usque adeo divino a numine distent
  31. inque deum numero quae sint indigna videri,
  32. notitiam potius praebere ut posse putentur
  33. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  34. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  35. posse animi natura putetur consiliumque.
  36. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  37. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  38. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  39. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  40. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  41. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  42. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  43. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  44. posset et innasci quavis in parte soleret,
  45. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  46. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  47. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  48. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  49. totum posse extra corpus formamque animalem
  50. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  51. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  52. haud igitur constant divino praedita sensu,
  53. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  54. Illud item non est ut possis credere, sedes
  55. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  56. tenvis enim natura deum longeque remota
  57. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  58. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  59. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  60. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  61. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  62. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  63. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  64. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  65. praeclaram mundi naturam proptereaque
  66. adlaudabile opus divom laudare decere
  67. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  68. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  69. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  70. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  71. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  72. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  73. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  74. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  75. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  76. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  77. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  78. nam gaudere novis rebus debere videtur
  79. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  80. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  81. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  82. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  83. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  84. donec diluxit rerum genitalis origo?
  85. natus enim debet qui cumque est velle manere
  86. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  87. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  88. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  89. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  90. notities hominum divis unde insita primum est,
  91. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  92. quove modost umquam vis cognita principiorum
  93. quidque inter sese permutato ordine possent.
  94. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  95. namque ita multa modis multis primordia rerum
  96. ex infinito iam tempore percita plagis
  97. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  98. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  99. quae cumque inter se possint congressa creare,
  100. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  101. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  102. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  103. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  104. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  105. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  106. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  107. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  108. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  109. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  110. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  111. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  112. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  113. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  114. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  115. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  116. vitai causa valido consueta bidenti
  117. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  118. si non fecundas vertentes vomere glebas
  119. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  120. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  121. et tamen inter dum magno quaesita labore
  122. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  123. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  124. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  125. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  126. praeterea genus horriferum natura ferarum
  127. humanae genti infestum terraque marique
  128. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  129. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  130. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  131. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  132. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  133. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  134. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  135. cui tantum in vita restet transire malorum.
  136. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  137. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  138. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  139. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  140. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  141. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  142. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  143. Principio quoniam terrai corpus et umor
  144. aurarumque leves animae calidique vapores,
  145. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  146. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  147. debet eodem omnis mundi natura putari.
  148. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  149. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  150. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  151. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  152. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  153. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  154. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  155. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  156. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  157. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  158. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  159. principio pars terrai non nulla, perusta