De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non tamen inter se possunt complexa creari,
  2. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  3. foedere naturae certo discrimina servant.
  4. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  5. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  6. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  7. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  8. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  9. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  10. multaque per caelum solis volventia lustra
  11. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  12. nec robustus erat curvi moderator aratri
  13. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  14. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  15. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  16. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  17. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  18. glandiferas inter curabant corpora quercus
  19. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  20. arbita puniceo fieri matura colore,
  21. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  22. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  23. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  24. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  25. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  26. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  27. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  28. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  29. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  30. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  31. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  32. necdum res igni scibant tractare neque uti
  33. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  34. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  35. et frutices inter condebant squalida membra
  36. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  37. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  38. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  39. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  40. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  41. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  42. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  43. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  44. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  45. et manuum mira freti virtute pedumque
  46. consectabantur silvestria saecla ferarum
  47. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  48. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  49. saetigerisque pares subus silvestria membra
  50. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  51. circum se foliis ac frondibus involventes.
  52. nec plangore diem magno solemque per agros
  53. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  54. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  55. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  56. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  57. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  58. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  59. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  60. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  61. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  62. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  63. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  64. spumigeri suis adventu validique leonis
  65. atque intempesta cedebant nocte paventes
  66. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  67. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  68. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  69. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  70. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  71. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  72. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  73. at quos effugium servarat corpore adeso,
  74. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  75. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  76. donique eos vita privarant vermina saeva
  77. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  78. at non multa virum sub signis milia ducta
  79. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  80. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  81. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  82. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  83. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  84. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  85. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  86. tum penuria deinde cibi languentia leto
  87. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  88. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  89. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  90. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  91. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  92. ---
  93. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  94. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  95. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  96. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  97. et Venus inminuit viris puerique parentum
  98. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  99. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  100. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  101. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  102. vocibus et gestu cum balbe significarent
  103. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  104. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  105. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  106. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  107. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  108. At varios linguae sonitus natura subegit
  109. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  110. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  111. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  112. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  113. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  114. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  115. illis iratus petit atque infestus inurget.
  116. at catuli pantherarum scymnique leonum
  117. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  118. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  119. alituum porro genus alis omne videmus
  120. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  121. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  122. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  123. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  124. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  125. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  126. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  127. inter se fuerant, unde insita notities est
  128. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  129. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  130. cogere item pluris unus victosque domare
  131. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  132. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  133. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  134. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  135. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  136. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  137. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  138. pro vario sensu varia res voce notaret?
  139. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  140. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  141. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  142. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  143. inritata canum cum primum magna Molossum
  144. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  145. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  146. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  147. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  148. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  149. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  150. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  151. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  152. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  153. denique non hinnitus item differre videtur,
  154. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  155. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  156. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  157. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  158. postremo genus alituum variaeque volucres,
  159. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  160. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  161. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  162. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  163. et partim mutant cum tempestatibus una
  164. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  165. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  166. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  167. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  168. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  169. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  170. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  171. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  172. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  173. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  174. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  175. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  176. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  177. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  178. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  179. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  180. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  181. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  182. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  183. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  184. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  185. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  186. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  187. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  188. condere coeperunt urbis arcemque locare
  189. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  190. et pecudes et agros divisere atque dedere
  191. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  192. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  193. posterius res inventast aurumque repertum,
  194. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  195. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  196. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  197. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  198. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  199. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  200. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  201. ut fundamento stabili fortuna maneret
  202. et placidam possent opulenti degere vitam,
  203. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  204. certantes iter infestum fecere viai,
  205. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  206. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  207. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  208. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  209. ut satius multo iam sit parere quietum
  210. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  211. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  212. angustum per iter luctantes ambitionis;
  213. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  214. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  215. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  216. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  217. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  218. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  219. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  220. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  221. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  222. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  223. inde magistratum partim docuere creare
  224. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  225. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  226. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  227. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  228. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  229. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  230. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  231. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  232. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  233. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  234. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  235. qui violat factis communia foedera pacis.
  236. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  237. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  238. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  239. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  240. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  241. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  242. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  243. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  244. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  245. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  246. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  247. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  248. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  249. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  250. egregias animo facies vigilante videbant
  251. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  252. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  253. membra movere videbantur vocesque superbas
  254. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  255. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  256. subpeditabatur facies et forma manebat,
  257. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  258. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  259. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  260. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  261. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  262. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  263. praeterea caeli rationes ordine certo
  264. et varia annorum cernebant tempora verti
  265. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  266. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  267. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  268. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  269. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  270. luna dies et nox et noctis signa severa
  271. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  272. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  273. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  274. O genus infelix humanum, talia divis
  275. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  276. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  277. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  278. nec pietas ullast velatum saepe videri
  279. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  280. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  281. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  282. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  283. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  284. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  285. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  286. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  287. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  288. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  289. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  290. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  291. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  292. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  293. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  294. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  295. an divinitus aeterna donata salute
  296. perpetuo possint aevi labentia tractu
  297. inmensi validas aevi contemnere viris.
  298. praeterea cui non animus formidine divum
  299. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  300. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  301. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  302. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  303. corripiunt divum percussi membra timore,
  304. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  305. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  306. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  307. induperatorem classis super aequora verrit
  308. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  309. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  310. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  311. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  312. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.