De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa licet simili ratione effutiat ore,
  2. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  3. fluxisse et gemmis florere arbusta
  4. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  5. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  6. et manibus totum circum se vertere caelum.
  7. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  8. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  9. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  10. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  11. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  12. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  13. non tamen inter se possunt complexa creari,
  14. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  15. foedere naturae certo discrimina servant.
  16. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  17. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  18. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  19. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  20. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  21. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  22. multaque per caelum solis volventia lustra
  23. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  24. nec robustus erat curvi moderator aratri
  25. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  26. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  27. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  28. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  29. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  30. glandiferas inter curabant corpora quercus
  31. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  32. arbita puniceo fieri matura colore,
  33. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  34. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  35. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  36. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  37. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  38. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  39. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  40. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  41. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  42. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  43. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  44. necdum res igni scibant tractare neque uti
  45. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  46. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  47. et frutices inter condebant squalida membra
  48. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  49. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  50. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  51. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  52. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  53. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  54. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  55. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  56. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  57. et manuum mira freti virtute pedumque
  58. consectabantur silvestria saecla ferarum
  59. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  60. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  61. saetigerisque pares subus silvestria membra
  62. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  63. circum se foliis ac frondibus involventes.
  64. nec plangore diem magno solemque per agros
  65. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  66. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  67. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  68. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  69. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  70. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  71. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  72. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  73. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  74. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  75. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  76. spumigeri suis adventu validique leonis
  77. atque intempesta cedebant nocte paventes
  78. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  79. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  80. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  81. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  82. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  83. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  84. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  85. at quos effugium servarat corpore adeso,
  86. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  87. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  88. donique eos vita privarant vermina saeva
  89. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  90. at non multa virum sub signis milia ducta
  91. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  92. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  93. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  94. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  95. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  96. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  97. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  98. tum penuria deinde cibi languentia leto
  99. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  100. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  101. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  102. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  103. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  104. ---
  105. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  106. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  107. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  108. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  109. et Venus inminuit viris puerique parentum
  110. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  111. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  112. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  113. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  114. vocibus et gestu cum balbe significarent
  115. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  116. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  117. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  118. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  119. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  120. At varios linguae sonitus natura subegit
  121. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  122. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  123. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  124. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  125. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  126. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  127. illis iratus petit atque infestus inurget.
  128. at catuli pantherarum scymnique leonum
  129. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  130. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  131. alituum porro genus alis omne videmus
  132. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  133. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  134. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  135. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  136. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  137. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  138. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  139. inter se fuerant, unde insita notities est
  140. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  141. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  142. cogere item pluris unus victosque domare
  143. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  144. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  145. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  146. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  147. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  148. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  149. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  150. pro vario sensu varia res voce notaret?
  151. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  152. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  153. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  154. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  155. inritata canum cum primum magna Molossum
  156. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  157. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  158. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  159. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  160. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  161. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  162. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  163. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  164. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  165. denique non hinnitus item differre videtur,
  166. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  167. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  168. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  169. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  170. postremo genus alituum variaeque volucres,
  171. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  172. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  173. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  174. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  175. et partim mutant cum tempestatibus una
  176. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  177. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  178. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  179. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  180. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  181. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  182. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  183. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  184. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  185. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  186. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  187. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  188. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  189. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  190. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  191. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  192. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  193. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  194. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  195. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  196. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  197. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  198. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  199. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  200. condere coeperunt urbis arcemque locare
  201. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  202. et pecudes et agros divisere atque dedere
  203. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  204. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  205. posterius res inventast aurumque repertum,
  206. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  207. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  208. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  209. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  210. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  211. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  212. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  213. ut fundamento stabili fortuna maneret
  214. et placidam possent opulenti degere vitam,
  215. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  216. certantes iter infestum fecere viai,
  217. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  218. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  219. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  220. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  221. ut satius multo iam sit parere quietum
  222. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  223. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  224. angustum per iter luctantes ambitionis;
  225. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  226. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  227. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  228. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  229. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  230. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  231. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  232. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  233. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  234. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  235. inde magistratum partim docuere creare
  236. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  237. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  238. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  239. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  240. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  241. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  242. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  243. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  244. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  245. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  246. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  247. qui violat factis communia foedera pacis.
  248. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  249. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  250. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  251. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  252. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  253. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  254. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  255. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  256. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  257. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  258. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  259. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  260. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  261. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  262. egregias animo facies vigilante videbant
  263. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  264. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  265. membra movere videbantur vocesque superbas
  266. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  267. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum