De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  2. principio maria ac terras caelumque tuere;
  3. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  4. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  5. una dies dabit exitio, multosque per annos
  6. sustentata ruet moles et machina mundi.
  7. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  8. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  9. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  10. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  11. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  12. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  13. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  14. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  15. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  16. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  17. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  18. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  19. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  20. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  21. sanctius et multo certa ratione magis quam
  22. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  23. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  24. religione refrenatus ne forte rearis
  25. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  26. corpore divino debere aeterna manere,
  27. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  28. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  29. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  30. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  31. inmortalia mortali sermone notantes;
  32. quae procul usque adeo divino a numine distent
  33. inque deum numero quae sint indigna videri,
  34. notitiam potius praebere ut posse putentur
  35. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  36. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  37. posse animi natura putetur consiliumque.
  38. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  39. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  40. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  41. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  42. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  43. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  44. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  45. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  46. posset et innasci quavis in parte soleret,
  47. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  48. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  49. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  50. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  51. totum posse extra corpus formamque animalem
  52. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  53. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  54. haud igitur constant divino praedita sensu,
  55. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  56. Illud item non est ut possis credere, sedes
  57. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  58. tenvis enim natura deum longeque remota
  59. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  60. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  61. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  62. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  63. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  64. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  65. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  66. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  67. praeclaram mundi naturam proptereaque
  68. adlaudabile opus divom laudare decere
  69. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  70. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  71. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  72. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  73. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  74. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  75. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  76. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  77. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  78. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  79. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  80. nam gaudere novis rebus debere videtur
  81. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  82. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  83. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  84. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  85. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  86. donec diluxit rerum genitalis origo?
  87. natus enim debet qui cumque est velle manere
  88. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  89. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  90. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  91. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  92. notities hominum divis unde insita primum est,
  93. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  94. quove modost umquam vis cognita principiorum
  95. quidque inter sese permutato ordine possent.
  96. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  97. namque ita multa modis multis primordia rerum
  98. ex infinito iam tempore percita plagis
  99. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  100. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  101. quae cumque inter se possint congressa creare,
  102. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  103. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  104. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  105. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  106. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  107. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  108. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  109. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  110. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  111. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  112. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  113. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  114. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  115. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  116. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  117. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  118. vitai causa valido consueta bidenti
  119. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  120. si non fecundas vertentes vomere glebas
  121. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  122. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  123. et tamen inter dum magno quaesita labore
  124. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  125. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  126. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  127. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  128. praeterea genus horriferum natura ferarum
  129. humanae genti infestum terraque marique
  130. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  131. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  132. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  133. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  134. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  135. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  136. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  137. cui tantum in vita restet transire malorum.
  138. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  139. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  140. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  141. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  142. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  143. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  144. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  145. Principio quoniam terrai corpus et umor
  146. aurarumque leves animae calidique vapores,
  147. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  148. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  149. debet eodem omnis mundi natura putari.
  150. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  151. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  152. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  153. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  154. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  155. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  156. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  157. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  158. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  159. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  160. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  161. principio pars terrai non nulla, perusta
  162. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  163. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  164. quas validi toto dispergunt venti.
  165. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  166. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  167. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  168. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  169. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  170. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  171. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  172. semper abundare et latices manare perennis
  173. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  174. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  175. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  176. partim quod validi verrentes aequora venti
  177. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  178. partim quod supter per terras diditur omnis;
  179. percolatur enim virus retroque remanat
  180. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  181. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  182. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  183. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  184. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  185. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  186. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  187. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  188. omnia iam resoluta forent et in versa.
  189. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  190. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  191. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  192. inrigat adsidue caelum candore recenti
  193. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  194. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  195. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  196. quod simul ac primum nubes succedere soli
  197. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  198. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  199. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  200. ut noscas splendore novo res semper egere
  201. et primum iactum fulgoris quemque perire
  202. nec ratione alia res posse in sole videri,
  203. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  204. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  205. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  206. fulguribus pingues multa caligine taedae
  207. consimili properant ratione, ardore ministro,
  208. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  209. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  210. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  211. exitium celeri celeratur origine flammae.
  212. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  213. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  214. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  215. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  216. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  217. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  218. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  219. nec sanctum numen fati protollere finis
  220. posse neque adversus naturae foedera niti?
  221. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  222. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  223. non ruere avolsos silices a montibus altis
  224. nec validas aevi vires perferre patique
  225. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  226. ex infinito quae tempore pertolerassent
  227. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  228. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  229. continet amplexu terram: si procreat ex se
  230. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  231. totum nativum mortali corpore constat.
  232. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  233. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  234. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  235. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  236. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  237. non alias alii quoque res cecinere ?
  238. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  239. aeternis famae monimentis insita florent?
  240. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  241. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  242. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  243. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  244. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  245. denique natura haec rerum ratioque repertast
  246. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  247. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  248. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  249. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  250. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  251. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  252. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  253. tanto quique magis victus fateare necessest
  254. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  255. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  256. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  257. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  258. nec ratione alia mortales esse videmur,
  259. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  260. atque illi quos a vita natura removit.
  261. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  262. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  263. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  264. dissociare intus partis, ut materiai
  265. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  266. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  267. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  268. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  269. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  270. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  271. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  272. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  273. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  274. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  275. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  276. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  277. ex infinito quae possint forte coorta
  278. corruere hanc rerum violento turbine summam
  279. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  280. nec porro natura loci spatiumque profundi
  281. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  282. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  283. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  284. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  285. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  286. quare etiam nativa necessumst confiteare
  287. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  288. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  289. inmensi validas aevi contemnere vires.
  290. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  291. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  292. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  293. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  294. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  295. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  296. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  297. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  298. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  299. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  300. et siccare prius confidunt omnia posse
  301. quam liquor incepti possit contingere finem.
  302. tantum spirantes aequo certamine bellum
  303. magnis inter se de rebus cernere certant,
  304. cum semel interea fuerit superantior ignis
  305. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  306. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  307. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  308. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  309. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  310. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  311. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  312. obvius aeternam succepit lampada mundi
  313. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  314. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  315. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  316. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  317. ignis enim superare potest ubi materiai
  318. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  319. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  320. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  321. umor item quondam coepit superare coortus,
  322. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  323. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  324. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  325. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  326. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  327. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  328. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  329. nam certe neque consilio primordia rerum
  330. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  331. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  332. sed quia multa modis multis primordia rerum
  333. ex infinito iam tempore percita plagis
  334. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  335. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  336. quae cumque inter se possent congressa creare,
  337. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  338. omnigenus coetus et motus experiundo
  339. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  340. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  341. terrai maris et caeli generisque animantum.
  342. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  343. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  344. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  345. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  346. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  347. diffugere inde loci partes coepere paresque
  348. cum paribus iungi res et discludere mundum
  349. membraque dividere et magnas disponere partes
  350. omnigenis e principiis, discordia quorum
  351. intervalla vias conexus pondera plagas
  352. concursus motus turbabat proelia miscens
  353. propter dissimilis formas variasque figuras,
  354. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  355. nec motus inter sese dare convenientis,
  356. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  357. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  358. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  359. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  360. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  361. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  362. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  363. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  364. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  365. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  366. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  367. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  368. partibus erumpens primus se sustulit aether
  369. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  370. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  371. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  372. matutina rubent radiati lumina solis
  373. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  374. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  375. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  376. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  377. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  378. corpore concreto circum datus undique saepsit
  379. et late diffusus in omnis undique partis