De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  2. multa licet simili ratione effutiat ore,
  3. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  4. fluxisse et gemmis florere arbusta
  5. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  6. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  7. et manibus totum circum se vertere caelum.
  8. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  9. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  10. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  11. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  12. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  13. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  14. non tamen inter se possunt complexa creari,
  15. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  16. foedere naturae certo discrimina servant.
  17. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  18. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  19. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  20. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  21. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  22. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  23. multaque per caelum solis volventia lustra
  24. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  25. nec robustus erat curvi moderator aratri
  26. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  27. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  28. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  29. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  30. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  31. glandiferas inter curabant corpora quercus
  32. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  33. arbita puniceo fieri matura colore,
  34. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  35. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  36. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  37. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  38. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  39. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  40. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  41. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  42. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  43. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  44. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  45. necdum res igni scibant tractare neque uti
  46. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  47. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  48. et frutices inter condebant squalida membra
  49. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  50. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  51. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  52. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  53. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  54. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  55. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  56. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  57. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  58. et manuum mira freti virtute pedumque
  59. consectabantur silvestria saecla ferarum
  60. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  61. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  62. saetigerisque pares subus silvestria membra
  63. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  64. circum se foliis ac frondibus involventes.
  65. nec plangore diem magno solemque per agros
  66. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  67. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  68. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  69. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  70. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  71. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  72. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  73. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  74. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  75. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  76. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  77. spumigeri suis adventu validique leonis
  78. atque intempesta cedebant nocte paventes
  79. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  80. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  81. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  82. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  83. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  84. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  85. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  86. at quos effugium servarat corpore adeso,
  87. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  88. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  89. donique eos vita privarant vermina saeva
  90. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  91. at non multa virum sub signis milia ducta
  92. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  93. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  94. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  95. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  96. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  97. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  98. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  99. tum penuria deinde cibi languentia leto
  100. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  101. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  102. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  103. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  104. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  105. ---
  106. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  107. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  108. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  109. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  110. et Venus inminuit viris puerique parentum
  111. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  112. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  113. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  114. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  115. vocibus et gestu cum balbe significarent
  116. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  117. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  118. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  119. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  120. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  121. At varios linguae sonitus natura subegit
  122. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  123. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  124. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  125. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  126. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  127. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  128. illis iratus petit atque infestus inurget.
  129. at catuli pantherarum scymnique leonum
  130. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  131. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  132. alituum porro genus alis omne videmus
  133. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  134. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  135. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  136. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  137. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  138. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  139. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  140. inter se fuerant, unde insita notities est
  141. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  142. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  143. cogere item pluris unus victosque domare
  144. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  145. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  146. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur