De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter se quorum discordia membra videmus;
  2. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  3. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  4. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  5. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  6. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  7. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  8. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  9. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  10. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  11. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  12. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  13. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  14. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  15. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  16. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  17. multa licet simili ratione effutiat ore,
  18. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  19. fluxisse et gemmis florere arbusta
  20. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  21. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  22. et manibus totum circum se vertere caelum.
  23. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  24. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  25. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  26. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  27. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  28. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  29. non tamen inter se possunt complexa creari,
  30. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  31. foedere naturae certo discrimina servant.
  32. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  33. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  34. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  35. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  36. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  37. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  38. multaque per caelum solis volventia lustra
  39. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  40. nec robustus erat curvi moderator aratri
  41. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  42. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  43. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  44. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  45. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  46. glandiferas inter curabant corpora quercus
  47. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  48. arbita puniceo fieri matura colore,
  49. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  50. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  51. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  52. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  53. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  54. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  55. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  56. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  57. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  58. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  59. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  60. necdum res igni scibant tractare neque uti
  61. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  62. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  63. et frutices inter condebant squalida membra
  64. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  65. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  66. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  67. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  68. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  69. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  70. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  71. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  72. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  73. et manuum mira freti virtute pedumque
  74. consectabantur silvestria saecla ferarum
  75. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  76. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  77. saetigerisque pares subus silvestria membra
  78. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  79. circum se foliis ac frondibus involventes.
  80. nec plangore diem magno solemque per agros
  81. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  82. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  83. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  84. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  85. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  86. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  87. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  88. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  89. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  90. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  91. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  92. spumigeri suis adventu validique leonis
  93. atque intempesta cedebant nocte paventes
  94. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  95. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  96. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  97. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  98. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  99. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  100. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  101. at quos effugium servarat corpore adeso,
  102. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  103. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  104. donique eos vita privarant vermina saeva
  105. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  106. at non multa virum sub signis milia ducta
  107. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  108. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  109. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  110. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  111. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  112. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  113. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  114. tum penuria deinde cibi languentia leto
  115. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  116. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  117. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  118. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  119. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  120. ---
  121. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  122. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  123. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  124. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  125. et Venus inminuit viris puerique parentum
  126. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  127. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  128. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  129. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  130. vocibus et gestu cum balbe significarent
  131. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  132. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  133. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  134. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  135. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  136. At varios linguae sonitus natura subegit
  137. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  138. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  139. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  140. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  141. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  142. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  143. illis iratus petit atque infestus inurget.
  144. at catuli pantherarum scymnique leonum
  145. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  146. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  147. alituum porro genus alis omne videmus
  148. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  149. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  150. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  151. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  152. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  153. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  154. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  155. inter se fuerant, unde insita notities est
  156. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  157. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  158. cogere item pluris unus victosque domare
  159. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  160. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  161. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  162. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  163. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  164. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  165. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,