De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  2. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  3. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  4. principio maria ac terras caelumque tuere;
  5. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  6. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  7. una dies dabit exitio, multosque per annos
  8. sustentata ruet moles et machina mundi.
  9. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  10. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  11. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  12. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  13. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  14. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  15. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  16. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  17. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  18. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  19. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  20. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  21. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  22. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  23. sanctius et multo certa ratione magis quam
  24. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  25. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  26. religione refrenatus ne forte rearis
  27. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  28. corpore divino debere aeterna manere,
  29. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  30. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  31. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  32. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  33. inmortalia mortali sermone notantes;
  34. quae procul usque adeo divino a numine distent
  35. inque deum numero quae sint indigna videri,
  36. notitiam potius praebere ut posse putentur
  37. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  38. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  39. posse animi natura putetur consiliumque.
  40. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  41. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  42. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  43. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  44. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  45. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  46. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  47. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  48. posset et innasci quavis in parte soleret,
  49. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  50. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  51. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  52. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  53. totum posse extra corpus formamque animalem
  54. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  55. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  56. haud igitur constant divino praedita sensu,
  57. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  58. Illud item non est ut possis credere, sedes
  59. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  60. tenvis enim natura deum longeque remota
  61. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  62. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  63. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  64. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  65. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  66. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  67. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  68. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  69. praeclaram mundi naturam proptereaque
  70. adlaudabile opus divom laudare decere
  71. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  72. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  73. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  74. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  75. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  76. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  77. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  78. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  79. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  80. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  81. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  82. nam gaudere novis rebus debere videtur
  83. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  84. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  85. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  86. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  87. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  88. donec diluxit rerum genitalis origo?
  89. natus enim debet qui cumque est velle manere
  90. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  91. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  92. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  93. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  94. notities hominum divis unde insita primum est,
  95. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  96. quove modost umquam vis cognita principiorum
  97. quidque inter sese permutato ordine possent.
  98. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  99. namque ita multa modis multis primordia rerum
  100. ex infinito iam tempore percita plagis
  101. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  102. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  103. quae cumque inter se possint congressa creare,
  104. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  105. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  106. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  107. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  108. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  109. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  110. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  111. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  112. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  113. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  114. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  115. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  116. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  117. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  118. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  119. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  120. vitai causa valido consueta bidenti
  121. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  122. si non fecundas vertentes vomere glebas
  123. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  124. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  125. et tamen inter dum magno quaesita labore
  126. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  127. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  128. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  129. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  130. praeterea genus horriferum natura ferarum
  131. humanae genti infestum terraque marique
  132. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  133. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  134. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  135. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  136. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  137. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  138. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  139. cui tantum in vita restet transire malorum.
  140. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  141. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  142. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  143. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  144. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  145. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  146. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  147. Principio quoniam terrai corpus et umor
  148. aurarumque leves animae calidique vapores,
  149. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  150. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  151. debet eodem omnis mundi natura putari.
  152. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  153. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  154. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  155. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  156. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  157. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  158. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  159. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  160. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  161. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  162. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  163. principio pars terrai non nulla, perusta
  164. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  165. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  166. quas validi toto dispergunt venti.
  167. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  168. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  169. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  170. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  171. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  172. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  173. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  174. semper abundare et latices manare perennis
  175. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  176. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  177. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  178. partim quod validi verrentes aequora venti
  179. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  180. partim quod supter per terras diditur omnis;
  181. percolatur enim virus retroque remanat
  182. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  183. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  184. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  185. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  186. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  187. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  188. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  189. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  190. omnia iam resoluta forent et in versa.
  191. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  192. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  193. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  194. inrigat adsidue caelum candore recenti
  195. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  196. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  197. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  198. quod simul ac primum nubes succedere soli
  199. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  200. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  201. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  202. ut noscas splendore novo res semper egere
  203. et primum iactum fulgoris quemque perire
  204. nec ratione alia res posse in sole videri,
  205. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  206. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  207. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  208. fulguribus pingues multa caligine taedae
  209. consimili properant ratione, ardore ministro,
  210. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  211. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  212. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  213. exitium celeri celeratur origine flammae.
  214. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  215. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  216. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  217. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  218. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  219. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  220. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  221. nec sanctum numen fati protollere finis
  222. posse neque adversus naturae foedera niti?
  223. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  224. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  225. non ruere avolsos silices a montibus altis
  226. nec validas aevi vires perferre patique
  227. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  228. ex infinito quae tempore pertolerassent
  229. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  230. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  231. continet amplexu terram: si procreat ex se
  232. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  233. totum nativum mortali corpore constat.
  234. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  235. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  236. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  237. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  238. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  239. non alias alii quoque res cecinere ?
  240. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  241. aeternis famae monimentis insita florent?
  242. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  243. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  244. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  245. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  246. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  247. denique natura haec rerum ratioque repertast
  248. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  249. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  250. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  251. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  252. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  253. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  254. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  255. tanto quique magis victus fateare necessest
  256. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  257. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  258. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  259. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  260. nec ratione alia mortales esse videmur,
  261. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  262. atque illi quos a vita natura removit.
  263. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  264. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  265. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  266. dissociare intus partis, ut materiai
  267. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  268. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  269. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  270. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  271. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  272. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  273. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  274. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  275. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  276. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  277. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  278. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  279. ex infinito quae possint forte coorta
  280. corruere hanc rerum violento turbine summam
  281. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  282. nec porro natura loci spatiumque profundi
  283. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  284. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  285. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  286. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  287. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  288. quare etiam nativa necessumst confiteare