De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse queunt duplici natura et corpore bino
  2. ex alienigenis membris compacta, potestas
  3. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  4. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  5. principio circum tribus actis impiger annis
  6. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  7. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  8. post ubi equum validae vires aetate senecta
  9. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  10. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  11. officit et molli vestit lanugine malas;
  12. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  13. confieri credas Centauros posse neque esse,
  14. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  15. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  16. inter se quorum discordia membra videmus;
  17. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  18. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  19. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  20. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  21. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  22. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  23. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  24. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  25. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  26. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  27. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  28. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  29. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  30. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  31. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  32. multa licet simili ratione effutiat ore,
  33. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  34. fluxisse et gemmis florere arbusta
  35. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  36. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  37. et manibus totum circum se vertere caelum.
  38. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  39. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  40. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  41. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  42. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  43. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  44. non tamen inter se possunt complexa creari,
  45. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  46. foedere naturae certo discrimina servant.
  47. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  48. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  49. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  50. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  51. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  52. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  53. multaque per caelum solis volventia lustra
  54. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  55. nec robustus erat curvi moderator aratri
  56. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  57. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  58. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  59. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  60. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  61. glandiferas inter curabant corpora quercus
  62. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  63. arbita puniceo fieri matura colore,
  64. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  65. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  66. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  67. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  68. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  69. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  70. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  71. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  72. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  73. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  74. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  75. necdum res igni scibant tractare neque uti
  76. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  77. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  78. et frutices inter condebant squalida membra
  79. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  80. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  81. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  82. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  83. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  84. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  85. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  86. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  87. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  88. et manuum mira freti virtute pedumque
  89. consectabantur silvestria saecla ferarum
  90. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  91. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  92. saetigerisque pares subus silvestria membra
  93. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  94. circum se foliis ac frondibus involventes.
  95. nec plangore diem magno solemque per agros
  96. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  97. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  98. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  99. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  100. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  101. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  102. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  103. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  104. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  105. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  106. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  107. spumigeri suis adventu validique leonis
  108. atque intempesta cedebant nocte paventes
  109. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  110. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  111. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  112. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  113. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  114. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  115. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  116. at quos effugium servarat corpore adeso,
  117. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  118. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  119. donique eos vita privarant vermina saeva
  120. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  121. at non multa virum sub signis milia ducta
  122. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  123. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  124. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  125. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  126. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  127. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  128. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  129. tum penuria deinde cibi languentia leto
  130. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  131. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  132. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  133. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  134. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  135. ---
  136. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  137. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  138. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  139. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  140. et Venus inminuit viris puerique parentum
  141. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  142. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  143. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  144. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  145. vocibus et gestu cum balbe significarent
  146. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  147. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  148. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  149. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  150. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  151. At varios linguae sonitus natura subegit
  152. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  153. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  154. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  155. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  156. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  157. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  158. illis iratus petit atque infestus inurget.
  159. at catuli pantherarum scymnique leonum
  160. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  161. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  162. alituum porro genus alis omne videmus
  163. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  164. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  165. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  166. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  167. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  168. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  169. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  170. inter se fuerant, unde insita notities est
  171. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  172. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  173. cogere item pluris unus victosque domare
  174. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  175. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  176. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  177. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  178. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  179. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  180. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  181. pro vario sensu varia res voce notaret?
  182. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  183. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  184. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  185. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  186. inritata canum cum primum magna Molossum
  187. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  188. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  189. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  190. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  191. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  192. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  193. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  194. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  195. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  196. denique non hinnitus item differre videtur,
  197. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  198. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  199. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  200. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  201. postremo genus alituum variaeque volucres,
  202. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  203. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  204. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  205. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  206. et partim mutant cum tempestatibus una
  207. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  208. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  209. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  210. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  211. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  212. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  213. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  214. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  215. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  216. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  217. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  218. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  219. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  220. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  221. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  222. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  223. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  224. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  225. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  226. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  227. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  228. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  229. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  230. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  231. condere coeperunt urbis arcemque locare
  232. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  233. et pecudes et agros divisere atque dedere
  234. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  235. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  236. posterius res inventast aurumque repertum,
  237. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  238. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  239. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  240. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  241. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  242. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  243. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  244. ut fundamento stabili fortuna maneret
  245. et placidam possent opulenti degere vitam,
  246. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  247. certantes iter infestum fecere viai,
  248. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  249. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  250. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  251. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  252. ut satius multo iam sit parere quietum
  253. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  254. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  255. angustum per iter luctantes ambitionis;
  256. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  257. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  258. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  259. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  260. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  261. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  262. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  263. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  264. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  265. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  266. inde magistratum partim docuere creare
  267. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  268. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  269. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  270. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  271. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  272. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  273. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  274. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  275. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  276. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  277. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  278. qui violat factis communia foedera pacis.
  279. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  280. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  281. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  282. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  283. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  284. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  285. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  286. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  287. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  288. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  289. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  290. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  291. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  292. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  293. egregias animo facies vigilante videbant
  294. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  295. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  296. membra movere videbantur vocesque superbas
  297. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  298. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  299. subpeditabatur facies et forma manebat,
  300. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  301. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  302. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  303. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  304. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  305. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  306. praeterea caeli rationes ordine certo
  307. et varia annorum cernebant tempora verti
  308. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  309. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  310. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  311. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  312. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  313. luna dies et nox et noctis signa severa
  314. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  315. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  316. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  317. O genus infelix humanum, talia divis
  318. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  319. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  320. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  321. nec pietas ullast velatum saepe videri
  322. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  323. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  324. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  325. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  326. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  327. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  328. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  329. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  330. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  331. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  332. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  333. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  334. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  335. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  336. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi