De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  2. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  3. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  4. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  5. donec ad interitum genus id natura redegit.
  6. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  7. esse queunt duplici natura et corpore bino
  8. ex alienigenis membris compacta, potestas
  9. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  10. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  11. principio circum tribus actis impiger annis
  12. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  13. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  14. post ubi equum validae vires aetate senecta
  15. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  16. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  17. officit et molli vestit lanugine malas;
  18. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  19. confieri credas Centauros posse neque esse,
  20. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  21. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  22. inter se quorum discordia membra videmus;
  23. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  24. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  25. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  26. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  27. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  28. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  29. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  30. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  31. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  32. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  33. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  34. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  35. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  36. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  37. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  38. multa licet simili ratione effutiat ore,
  39. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  40. fluxisse et gemmis florere arbusta
  41. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  42. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  43. et manibus totum circum se vertere caelum.
  44. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  45. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  46. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  47. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  48. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  49. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  50. non tamen inter se possunt complexa creari,
  51. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  52. foedere naturae certo discrimina servant.
  53. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  54. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  55. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  56. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  57. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  58. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  59. multaque per caelum solis volventia lustra
  60. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  61. nec robustus erat curvi moderator aratri
  62. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  63. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  64. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  65. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  66. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  67. glandiferas inter curabant corpora quercus
  68. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  69. arbita puniceo fieri matura colore,
  70. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  71. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  72. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  73. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  74. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  75. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  76. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  77. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  78. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  79. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  80. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  81. necdum res igni scibant tractare neque uti
  82. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  83. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  84. et frutices inter condebant squalida membra
  85. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  86. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  87. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  88. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  89. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  90. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  91. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  92. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  93. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  94. et manuum mira freti virtute pedumque
  95. consectabantur silvestria saecla ferarum
  96. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  97. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  98. saetigerisque pares subus silvestria membra
  99. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,