De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  2. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  3. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  4. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  5. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  6. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  7. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  8. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  9. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  10. donec ad interitum genus id natura redegit.
  11. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  12. esse queunt duplici natura et corpore bino
  13. ex alienigenis membris compacta, potestas
  14. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  15. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  16. principio circum tribus actis impiger annis
  17. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  18. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  19. post ubi equum validae vires aetate senecta
  20. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  21. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  22. officit et molli vestit lanugine malas;
  23. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  24. confieri credas Centauros posse neque esse,
  25. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  26. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  27. inter se quorum discordia membra videmus;
  28. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  29. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  30. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  31. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  32. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  33. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  34. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  35. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  36. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  37. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  38. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  39. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  40. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  41. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  42. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  43. multa licet simili ratione effutiat ore,
  44. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  45. fluxisse et gemmis florere arbusta
  46. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  47. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  48. et manibus totum circum se vertere caelum.
  49. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  50. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  51. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  52. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  53. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  54. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  55. non tamen inter se possunt complexa creari,
  56. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  57. foedere naturae certo discrimina servant.
  58. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  59. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  60. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  61. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  62. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  63. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  64. multaque per caelum solis volventia lustra
  65. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  66. nec robustus erat curvi moderator aratri
  67. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  68. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  69. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  70. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  71. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  72. glandiferas inter curabant corpora quercus
  73. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  74. arbita puniceo fieri matura colore,
  75. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  76. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  77. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  78. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  79. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  80. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  81. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  82. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  83. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  84. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  85. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  86. necdum res igni scibant tractare neque uti
  87. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  88. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  89. et frutices inter condebant squalida membra
  90. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  91. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  92. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  93. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  94. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  95. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  96. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  97. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  98. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  99. et manuum mira freti virtute pedumque
  100. consectabantur silvestria saecla ferarum
  101. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  102. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  103. saetigerisque pares subus silvestria membra
  104. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  105. circum se foliis ac frondibus involventes.
  106. nec plangore diem magno solemque per agros
  107. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  108. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  109. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  110. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  111. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  112. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  113. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  114. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  115. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  116. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  117. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  118. spumigeri suis adventu validique leonis
  119. atque intempesta cedebant nocte paventes
  120. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  121. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  122. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  123. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  124. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  125. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  126. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  127. at quos effugium servarat corpore adeso,
  128. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  129. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  130. donique eos vita privarant vermina saeva
  131. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  132. at non multa virum sub signis milia ducta
  133. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  134. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  135. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  136. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  137. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  138. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  139. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  140. tum penuria deinde cibi languentia leto
  141. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  142. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  143. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  144. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  145. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  146. ---
  147. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  148. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  149. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  150. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  151. et Venus inminuit viris puerique parentum
  152. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  153. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  154. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  155. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  156. vocibus et gestu cum balbe significarent
  157. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  158. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  159. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  160. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  161. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  162. At varios linguae sonitus natura subegit
  163. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  164. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  165. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  166. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  167. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  168. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  169. illis iratus petit atque infestus inurget.
  170. at catuli pantherarum scymnique leonum
  171. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  172. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  173. alituum porro genus alis omne videmus
  174. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  175. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  176. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  177. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  178. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  179. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  180. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  181. inter se fuerant, unde insita notities est
  182. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  183. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  184. cogere item pluris unus victosque domare
  185. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  186. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  187. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  188. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  189. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  190. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  191. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  192. pro vario sensu varia res voce notaret?
  193. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  194. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  195. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  196. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  197. inritata canum cum primum magna Molossum
  198. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  199. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  200. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  201. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  202. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  203. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  204. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  205. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  206. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  207. denique non hinnitus item differre videtur,
  208. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  209. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  210. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  211. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  212. postremo genus alituum variaeque volucres,
  213. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  214. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  215. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  216. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  217. et partim mutant cum tempestatibus una
  218. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  219. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  220. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  221. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  222. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  223. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  224. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  225. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  226. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  227. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  228. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  229. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  230. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  231. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  232. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  233. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  234. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  235. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  236. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  237. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  238. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  239. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  240. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  241. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  242. condere coeperunt urbis arcemque locare
  243. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  244. et pecudes et agros divisere atque dedere
  245. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  246. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  247. posterius res inventast aurumque repertum,
  248. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  249. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  250. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  251. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  252. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  253. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  254. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  255. ut fundamento stabili fortuna maneret
  256. et placidam possent opulenti degere vitam,
  257. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  258. certantes iter infestum fecere viai,
  259. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  260. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  261. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  262. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  263. ut satius multo iam sit parere quietum
  264. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  265. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  266. angustum per iter luctantes ambitionis;
  267. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  268. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  269. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  270. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  271. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  272. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  273. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  274. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  275. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  276. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  277. inde magistratum partim docuere creare
  278. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  279. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  280. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  281. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  282. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  283. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  284. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  285. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  286. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  287. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  288. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  289. qui violat factis communia foedera pacis.
  290. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  291. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  292. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  293. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  294. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  295. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  296. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  297. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  298. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  299. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  300. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  301. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  302. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  303. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  304. egregias animo facies vigilante videbant
  305. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  306. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  307. membra movere videbantur vocesque superbas
  308. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  309. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  310. subpeditabatur facies et forma manebat,
  311. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  312. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  313. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  314. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  315. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  316. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  317. praeterea caeli rationes ordine certo
  318. et varia annorum cernebant tempora verti
  319. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  320. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  321. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  322. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  323. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  324. luna dies et nox et noctis signa severa
  325. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  326. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  327. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  328. O genus infelix humanum, talia divis
  329. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  330. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  331. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  332. nec pietas ullast velatum saepe videri
  333. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  334. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  335. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  336. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  337. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  338. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  339. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  340. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  341. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  342. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  343. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  344. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  345. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  346. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  347. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  348. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  349. an divinitus aeterna donata salute
  350. perpetuo possint aevi labentia tractu
  351. inmensi validas aevi contemnere viris.
  352. praeterea cui non animus formidine divum
  353. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  354. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  355. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  356. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  357. corripiunt divum percussi membra timore,
  358. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  359. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  360. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  361. induperatorem classis super aequora verrit
  362. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  363. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  364. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  365. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  366. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  367. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  368. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  369. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  370. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  371. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  372. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  373. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  374. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  375. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  376. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  377. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  378. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  379. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  380. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  381. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  382. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  383. sive feras interficere et ditescere praeda;
  384. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  385. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  386. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  387. horribili sonitu silvas exederat altis
  388. a radicibus et terram percoxerat igni,
  389. manabat venis ferventibus in loca terrae
  390. concava conveniens argenti rivus et auri,
  391. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  392. posterius claro in terra splendere colore,
  393. tollebant nitido capti levique lepore,
  394. et simili formata videbant esse figura
  395. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  396. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  397. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  398. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  399. mucronum duci fastigia procudendo,
  400. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  401. materiemque dolare et levia radere tigna
  402. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  403. nec minus argento facere haec auroque parabant
  404. quam validi primum violentis viribus aeris,
  405. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  406. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  407. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  408. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  409. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  410. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  411. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  412. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  413. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  414. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  415. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  416. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  417. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  418. et lapides et item silvarum fragmina rami
  419. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  420. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  421. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  422. quo facilis magis est natura et copia maior.
  423. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  424. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  425. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  426. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  427. inde minutatim processit ferreus ensis
  428. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  429. et ferro coepere solum proscindere terrae
  430. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  431. et prius est armatum in equi conscendere costas
  432. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  433. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  434. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  435. et quam falciferos armatum escendere currus.
  436. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  437. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  438. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  439. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  440. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  441. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  442. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  443. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  444. et validos partim prae se misere leones
  445. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  446. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  447. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  448. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  449. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  450. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  451. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  452. inritata leae iaciebant corpora saltu
  453. undique et adversum venientibus ora patebant
  454. et nec opinantis a tergo deripiebant
  455. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  456. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  457. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  458. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  459. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  460. et validis socios caedebant dentibus apri
  461. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  462. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  463. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.