De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  2. et genus omne quod est veterino semine partum
  3. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  4. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  5. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  6. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  7. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  8. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  9. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  10. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  11. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  12. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  13. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  14. donec ad interitum genus id natura redegit.
  15. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  16. esse queunt duplici natura et corpore bino
  17. ex alienigenis membris compacta, potestas
  18. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  19. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  20. principio circum tribus actis impiger annis
  21. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  22. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  23. post ubi equum validae vires aetate senecta
  24. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  25. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  26. officit et molli vestit lanugine malas;
  27. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  28. confieri credas Centauros posse neque esse,
  29. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  30. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  31. inter se quorum discordia membra videmus;
  32. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  33. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  34. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  35. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  36. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  37. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  38. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  39. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  40. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  41. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  42. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  43. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  44. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  45. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  46. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  47. multa licet simili ratione effutiat ore,
  48. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  49. fluxisse et gemmis florere arbusta
  50. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  51. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  52. et manibus totum circum se vertere caelum.
  53. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  54. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  55. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  56. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  57. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  58. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  59. non tamen inter se possunt complexa creari,
  60. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  61. foedere naturae certo discrimina servant.
  62. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  63. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  64. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  65. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  66. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  67. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  68. multaque per caelum solis volventia lustra
  69. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  70. nec robustus erat curvi moderator aratri
  71. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  72. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  73. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  74. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  75. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  76. glandiferas inter curabant corpora quercus
  77. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  78. arbita puniceo fieri matura colore,
  79. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  80. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  81. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  82. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  83. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  84. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  85. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  86. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  87. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  88. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  89. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  90. necdum res igni scibant tractare neque uti
  91. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  92. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  93. et frutices inter condebant squalida membra
  94. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  95. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  96. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  97. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  98. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  99. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  100. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  101. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  102. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  103. et manuum mira freti virtute pedumque
  104. consectabantur silvestria saecla ferarum
  105. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  106. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  107. saetigerisque pares subus silvestria membra
  108. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  109. circum se foliis ac frondibus involventes.
  110. nec plangore diem magno solemque per agros
  111. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  112. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  113. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  114. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  115. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  116. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  117. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  118. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  119. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  120. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  121. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  122. spumigeri suis adventu validique leonis
  123. atque intempesta cedebant nocte paventes
  124. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  125. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  126. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  127. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  128. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  129. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  130. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  131. at quos effugium servarat corpore adeso,
  132. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  133. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  134. donique eos vita privarant vermina saeva
  135. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  136. at non multa virum sub signis milia ducta
  137. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  138. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  139. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  140. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  141. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  142. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  143. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  144. tum penuria deinde cibi languentia leto
  145. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  146. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  147. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  148. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  149. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  150. ---
  151. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  152. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  153. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  154. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  155. et Venus inminuit viris puerique parentum
  156. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  157. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  158. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  159. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  160. vocibus et gestu cum balbe significarent
  161. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  162. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  163. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  164. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  165. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  166. At varios linguae sonitus natura subegit
  167. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  168. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  169. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  170. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  171. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  172. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  173. illis iratus petit atque infestus inurget.
  174. at catuli pantherarum scymnique leonum
  175. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  176. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  177. alituum porro genus alis omne videmus
  178. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  179. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  180. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  181. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  182. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  183. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  184. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  185. inter se fuerant, unde insita notities est
  186. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  187. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  188. cogere item pluris unus victosque domare
  189. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  190. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  191. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  192. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  193. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  194. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  195. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  196. pro vario sensu varia res voce notaret?
  197. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  198. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  199. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  200. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  201. inritata canum cum primum magna Molossum
  202. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  203. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  204. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  205. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  206. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  207. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  208. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  209. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  210. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  211. denique non hinnitus item differre videtur,
  212. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  213. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  214. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  215. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  216. postremo genus alituum variaeque volucres,
  217. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  218. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  219. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  220. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  221. et partim mutant cum tempestatibus una
  222. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  223. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  224. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  225. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  226. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  227. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  228. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  229. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  230. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  231. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  232. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  233. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  234. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  235. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  236. exprimitur validis extritus viribus ignis,