De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  2. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  3. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  4. principio genus acre leonum saevaque saecla
  5. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  6. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  7. et genus omne quod est veterino semine partum
  8. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  9. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  10. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  11. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  12. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  13. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  14. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  15. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  16. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  17. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  18. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  19. donec ad interitum genus id natura redegit.
  20. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  21. esse queunt duplici natura et corpore bino
  22. ex alienigenis membris compacta, potestas
  23. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  24. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  25. principio circum tribus actis impiger annis
  26. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  27. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  28. post ubi equum validae vires aetate senecta
  29. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  30. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  31. officit et molli vestit lanugine malas;
  32. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  33. confieri credas Centauros posse neque esse,
  34. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  35. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  36. inter se quorum discordia membra videmus;
  37. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  38. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  39. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  40. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  41. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  42. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  43. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  44. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  45. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  46. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  47. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  48. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  49. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  50. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  51. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  52. multa licet simili ratione effutiat ore,
  53. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  54. fluxisse et gemmis florere arbusta
  55. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  56. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  57. et manibus totum circum se vertere caelum.
  58. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  59. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  60. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  61. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  62. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  63. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  64. non tamen inter se possunt complexa creari,
  65. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  66. foedere naturae certo discrimina servant.
  67. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  68. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  69. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  70. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  71. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  72. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  73. multaque per caelum solis volventia lustra
  74. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  75. nec robustus erat curvi moderator aratri
  76. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  77. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  78. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  79. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  80. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  81. glandiferas inter curabant corpora quercus
  82. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  83. arbita puniceo fieri matura colore,
  84. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  85. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  86. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  87. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  88. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  89. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  90. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  91. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  92. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  93. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  94. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  95. necdum res igni scibant tractare neque uti
  96. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  97. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  98. et frutices inter condebant squalida membra
  99. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  100. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  101. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  102. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  103. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  104. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  105. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  106. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  107. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  108. et manuum mira freti virtute pedumque
  109. consectabantur silvestria saecla ferarum
  110. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  111. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  112. saetigerisque pares subus silvestria membra
  113. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  114. circum se foliis ac frondibus involventes.
  115. nec plangore diem magno solemque per agros
  116. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  117. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  118. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  119. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  120. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  121. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  122. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  123. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  124. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  125. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  126. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  127. spumigeri suis adventu validique leonis
  128. atque intempesta cedebant nocte paventes
  129. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  130. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  131. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  132. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  133. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  134. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  135. viva videns vivo sepeliri viscera busto.