De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  2. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  3. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  4. nec potuisse propagando procudere prolem.
  5. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  6. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  7. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  8. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  9. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  10. principio genus acre leonum saevaque saecla
  11. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  12. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  13. et genus omne quod est veterino semine partum
  14. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  15. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  16. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  17. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  18. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  19. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  20. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  21. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  22. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  23. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  24. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  25. donec ad interitum genus id natura redegit.
  26. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  27. esse queunt duplici natura et corpore bino
  28. ex alienigenis membris compacta, potestas
  29. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  30. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  31. principio circum tribus actis impiger annis
  32. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  33. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  34. post ubi equum validae vires aetate senecta
  35. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  36. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  37. officit et molli vestit lanugine malas;
  38. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  39. confieri credas Centauros posse neque esse,
  40. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  41. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  42. inter se quorum discordia membra videmus;
  43. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  44. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  45. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  46. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  47. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  48. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  49. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  50. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  51. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  52. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  53. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  54. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  55. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  56. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  57. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  58. multa licet simili ratione effutiat ore,
  59. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  60. fluxisse et gemmis florere arbusta
  61. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  62. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  63. et manibus totum circum se vertere caelum.
  64. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  65. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  66. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  67. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  68. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  69. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  70. non tamen inter se possunt complexa creari,
  71. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  72. foedere naturae certo discrimina servant.
  73. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  74. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  75. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  76. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  77. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  78. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  79. multaque per caelum solis volventia lustra
  80. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  81. nec robustus erat curvi moderator aratri
  82. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  83. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  84. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  85. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  86. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  87. glandiferas inter curabant corpora quercus
  88. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  89. arbita puniceo fieri matura colore,
  90. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  91. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  92. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  93. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  94. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  95. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  96. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  97. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  98. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  99. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  100. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  101. necdum res igni scibant tractare neque uti
  102. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  103. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  104. et frutices inter condebant squalida membra
  105. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  106. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  107. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  108. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  109. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  110. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  111. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  112. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  113. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  114. et manuum mira freti virtute pedumque
  115. consectabantur silvestria saecla ferarum
  116. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  117. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  118. saetigerisque pares subus silvestria membra
  119. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  120. circum se foliis ac frondibus involventes.
  121. nec plangore diem magno solemque per agros
  122. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  123. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  124. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  125. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  126. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  127. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  128. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  129. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  130. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  131. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  132. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  133. spumigeri suis adventu validique leonis
  134. atque intempesta cedebant nocte paventes
  135. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  136. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  137. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  138. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  139. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  140. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  141. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  142. at quos effugium servarat corpore adeso,
  143. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  144. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  145. donique eos vita privarant vermina saeva
  146. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  147. at non multa virum sub signis milia ducta
  148. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  149. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  150. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  151. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  152. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  153. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  154. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  155. tum penuria deinde cibi languentia leto
  156. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  157. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  158. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  159. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  160. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  161. ---
  162. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  163. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  164. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  165. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  166. et Venus inminuit viris puerique parentum
  167. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  168. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  169. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  170. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  171. vocibus et gestu cum balbe significarent
  172. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  173. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  174. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  175. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  176. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  177. At varios linguae sonitus natura subegit
  178. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  179. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  180. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  181. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  182. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  183. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  184. illis iratus petit atque infestus inurget.
  185. at catuli pantherarum scymnique leonum
  186. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  187. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  188. alituum porro genus alis omne videmus
  189. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  190. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  191. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  192. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  193. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  194. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  195. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  196. inter se fuerant, unde insita notities est
  197. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  198. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  199. cogere item pluris unus victosque domare
  200. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  201. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  202. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  203. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  204. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  205. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  206. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  207. pro vario sensu varia res voce notaret?
  208. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  209. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  210. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  211. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  212. inritata canum cum primum magna Molossum
  213. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  214. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  215. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  216. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  217. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  218. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  219. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  220. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  221. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  222. denique non hinnitus item differre videtur,
  223. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  224. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  225. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  226. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  227. postremo genus alituum variaeque volucres,
  228. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  229. fluctibus in salso victum vitamque petentes,