De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  2. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  3. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  4. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  5. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  6. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  7. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  8. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  9. ut propagando possint procudere saecla;
  10. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  11. semina qua possint membris manare remissis,
  12. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  13. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  14. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  15. nec potuisse propagando procudere prolem.
  16. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  17. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  18. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  19. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  20. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  21. principio genus acre leonum saevaque saecla
  22. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  23. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  24. et genus omne quod est veterino semine partum
  25. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  26. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  27. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  28. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  29. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  30. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  31. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  32. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  33. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  34. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  35. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  36. donec ad interitum genus id natura redegit.
  37. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  38. esse queunt duplici natura et corpore bino
  39. ex alienigenis membris compacta, potestas
  40. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  41. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  42. principio circum tribus actis impiger annis
  43. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  44. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  45. post ubi equum validae vires aetate senecta
  46. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  47. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  48. officit et molli vestit lanugine malas;
  49. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  50. confieri credas Centauros posse neque esse,
  51. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  52. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  53. inter se quorum discordia membra videmus;
  54. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  55. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  56. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  57. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  58. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  59. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  60. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  61. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  62. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  63. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  64. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  65. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  66. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  67. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  68. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  69. multa licet simili ratione effutiat ore,
  70. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  71. fluxisse et gemmis florere arbusta
  72. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  73. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  74. et manibus totum circum se vertere caelum.
  75. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  76. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  77. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  78. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  79. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  80. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  81. non tamen inter se possunt complexa creari,
  82. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  83. foedere naturae certo discrimina servant.
  84. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  85. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  86. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  87. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  88. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  89. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  90. multaque per caelum solis volventia lustra
  91. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  92. nec robustus erat curvi moderator aratri
  93. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  94. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  95. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  96. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  97. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  98. glandiferas inter curabant corpora quercus
  99. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  100. arbita puniceo fieri matura colore,
  101. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  102. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  103. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  104. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  105. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  106. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  107. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  108. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  109. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  110. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  111. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  112. necdum res igni scibant tractare neque uti
  113. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  114. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  115. et frutices inter condebant squalida membra
  116. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  117. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  118. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  119. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  120. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  121. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  122. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  123. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  124. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  125. et manuum mira freti virtute pedumque
  126. consectabantur silvestria saecla ferarum
  127. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  128. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  129. saetigerisque pares subus silvestria membra
  130. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  131. circum se foliis ac frondibus involventes.
  132. nec plangore diem magno solemque per agros
  133. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  134. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  135. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  136. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  137. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  138. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  139. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  140. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  141. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  142. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  143. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  144. spumigeri suis adventu validique leonis
  145. atque intempesta cedebant nocte paventes
  146. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  147. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  148. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  149. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  150. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  151. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  152. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  153. at quos effugium servarat corpore adeso,
  154. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  155. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  156. donique eos vita privarant vermina saeva
  157. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  158. at non multa virum sub signis milia ducta
  159. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  160. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  161. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  162. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  163. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  164. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  165. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  166. tum penuria deinde cibi languentia leto
  167. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  168. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  169. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  170. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  171. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  172. ---
  173. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  174. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  175. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  176. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  177. et Venus inminuit viris puerique parentum
  178. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  179. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  180. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  181. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  182. vocibus et gestu cum balbe significarent
  183. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  184. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  185. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  186. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  187. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  188. At varios linguae sonitus natura subegit
  189. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  190. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  191. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  192. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  193. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  194. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  195. illis iratus petit atque infestus inurget.
  196. at catuli pantherarum scymnique leonum
  197. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  198. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  199. alituum porro genus alis omne videmus
  200. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  201. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  202. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  203. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  204. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  205. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  206. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  207. inter se fuerant, unde insita notities est
  208. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  209. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  210. cogere item pluris unus victosque domare
  211. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  212. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  213. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  214. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  215. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  216. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  217. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  218. pro vario sensu varia res voce notaret?
  219. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  220. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  221. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  222. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  223. inritata canum cum primum magna Molossum
  224. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  225. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  226. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  227. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  228. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  229. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  230. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  231. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  232. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  233. denique non hinnitus item differre videtur,
  234. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  235. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  236. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  237. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  238. postremo genus alituum variaeque volucres,
  239. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  240. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  241. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  242. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  243. et partim mutant cum tempestatibus una
  244. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  245. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  246. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  247. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  248. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  249. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  250. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  251. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  252. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  253. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  254. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  255. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  256. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  257. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  258. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  259. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  260. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  261. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  262. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  263. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  264. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  265. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  266. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  267. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  268. condere coeperunt urbis arcemque locare
  269. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  270. et pecudes et agros divisere atque dedere
  271. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  272. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  273. posterius res inventast aurumque repertum,
  274. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  275. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  276. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  277. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  278. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  279. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  280. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  281. ut fundamento stabili fortuna maneret
  282. et placidam possent opulenti degere vitam,
  283. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  284. certantes iter infestum fecere viai,
  285. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  286. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  287. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  288. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  289. ut satius multo iam sit parere quietum
  290. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  291. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  292. angustum per iter luctantes ambitionis;
  293. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  294. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  295. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  296. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  297. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  298. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  299. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  300. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  301. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  302. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  303. inde magistratum partim docuere creare
  304. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  305. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  306. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  307. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  308. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  309. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  310. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  311. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  312. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  313. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  314. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  315. qui violat factis communia foedera pacis.
  316. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  317. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  318. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  319. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  320. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  321. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  322. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  323. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  324. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  325. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  326. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  327. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  328. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  329. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  330. egregias animo facies vigilante videbant
  331. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  332. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  333. membra movere videbantur vocesque superbas
  334. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  335. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  336. subpeditabatur facies et forma manebat,
  337. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  338. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  339. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  340. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  341. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  342. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  343. praeterea caeli rationes ordine certo
  344. et varia annorum cernebant tempora verti
  345. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  346. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  347. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  348. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  349. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  350. luna dies et nox et noctis signa severa
  351. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  352. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  353. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  354. O genus infelix humanum, talia divis
  355. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  356. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  357. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  358. nec pietas ullast velatum saepe videri
  359. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  360. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  361. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  362. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  363. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  364. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  365. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  366. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  367. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  368. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  369. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  370. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  371. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  372. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  373. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  374. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  375. an divinitus aeterna donata salute
  376. perpetuo possint aevi labentia tractu
  377. inmensi validas aevi contemnere viris.
  378. praeterea cui non animus formidine divum
  379. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  380. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  381. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  382. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  383. corripiunt divum percussi membra timore,
  384. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  385. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  386. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  387. induperatorem classis super aequora verrit
  388. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  389. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  390. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  391. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  392. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  393. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  394. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  395. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  396. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  397. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  398. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  399. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  400. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  401. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  402. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  403. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  404. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  405. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  406. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  407. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  408. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  409. sive feras interficere et ditescere praeda;
  410. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  411. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  412. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  413. horribili sonitu silvas exederat altis
  414. a radicibus et terram percoxerat igni,
  415. manabat venis ferventibus in loca terrae
  416. concava conveniens argenti rivus et auri,
  417. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  418. posterius claro in terra splendere colore,
  419. tollebant nitido capti levique lepore,
  420. et simili formata videbant esse figura
  421. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  422. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  423. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  424. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  425. mucronum duci fastigia procudendo,
  426. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  427. materiemque dolare et levia radere tigna
  428. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  429. nec minus argento facere haec auroque parabant
  430. quam validi primum violentis viribus aeris,
  431. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  432. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  433. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  434. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  435. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  436. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  437. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  438. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  439. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  440. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  441. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  442. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  443. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  444. et lapides et item silvarum fragmina rami
  445. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  446. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  447. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  448. quo facilis magis est natura et copia maior.
  449. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  450. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  451. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  452. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  453. inde minutatim processit ferreus ensis
  454. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  455. et ferro coepere solum proscindere terrae
  456. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  457. et prius est armatum in equi conscendere costas
  458. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  459. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  460. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  461. et quam falciferos armatum escendere currus.
  462. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  463. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  464. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  465. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  466. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  467. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  468. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  469. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  470. et validos partim prae se misere leones
  471. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  472. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  473. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  474. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  475. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  476. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  477. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  478. inritata leae iaciebant corpora saltu
  479. undique et adversum venientibus ora patebant
  480. et nec opinantis a tergo deripiebant
  481. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  482. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  483. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  484. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  485. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  486. et validis socios caedebant dentibus apri
  487. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  488. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  489. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  490. nam transversa feros exibant dentis adactus
  491. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  492. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  493. concidere atque gravi terram consternere casu.
  494. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  495. effervescere cernebant in rebus agundis
  496. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  497. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  498. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  499. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  500. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  501. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  502. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  503. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  504. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  505. non quierint animo praesentire atque videre,
  506. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  507. et magis id possis factum contendere in omni
  508. in variis mundis varia ratione creatis,
  509. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  510. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  511. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  512. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  513. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  514. et facere ante viros lanam natura
  515. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  516. et sollertius est multo genus omne virile;
  517. agricolae donec vitio vertere severi,
  518. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  519. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  520. atque opere in duro durarent membra manusque.
  521. At specimen sationis et insitionis origo
  522. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  523. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  524. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  525. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  526. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  527. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  528. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  529. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  530. inque dies magis in montem succedere silvas
  531. cogebant infraque locum concedere cultis,
  532. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  533. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  534. caerula distinguens inter plaga currere posset
  535. per tumulos et convallis camposque profusa;
  536. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  537. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  538. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  539. At liquidas avium voces imitarier ore
  540. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  541. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  542. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  543. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  544. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  545. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  546. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  547. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  548. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  549. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  550. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  551. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  552. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  553. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  554. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  555. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  556. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  557. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  558. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  559. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  560. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  561. atque extra numerum procedere membra moventes
  562. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  563. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  564. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  565. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  566. ducere multimodis voces et flectere cantus
  567. et supera calamos unco percurrere labro;
  568. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  569. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  570. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  571. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  572. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  573. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  574. posteriorque fere melior res illa reperta
  575. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  576. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  577. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  578. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  579. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  580. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  581. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  582. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  583. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  584. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  585. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  586. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  587. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  588. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  589. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  590. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  591. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  592. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  593. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  594. idque minutatim vitam provexit in altum
  595. et belli magnos commovit funditus aestus.
  596. at vigiles mundi magnum versatile templum
  597. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  598. perdocuere homines annorum tempora verti
  599. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  600. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  601. et divisa colebatur discretaque tellus,
  602. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  603. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  604. carminibus cum res gestas coepere
  605. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  606. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  607. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  608. Navigia atque agri culturas moenia leges
  609. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  610. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  611. carmina, picturas et daedala signa polita
  612. usus et impigrae simul experientia mentis
  613. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  614. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  615. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  616. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  617. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,