De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic igitur mundi naturam totius aetas
  2. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  3. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  4. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  5. conatast mira facie membrisque coorta,
  6. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  7. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  8. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  9. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  10. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  11. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  12. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  13. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  14. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  15. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  16. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  17. ut propagando possint procudere saecla;
  18. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  19. semina qua possint membris manare remissis,
  20. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  21. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  22. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  23. nec potuisse propagando procudere prolem.
  24. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  25. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  26. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  27. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  28. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  29. principio genus acre leonum saevaque saecla
  30. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  31. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  32. et genus omne quod est veterino semine partum
  33. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  34. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  35. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  36. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  37. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  38. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  39. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  40. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  41. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  42. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  43. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  44. donec ad interitum genus id natura redegit.
  45. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  46. esse queunt duplici natura et corpore bino
  47. ex alienigenis membris compacta, potestas
  48. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  49. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  50. principio circum tribus actis impiger annis
  51. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  52. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  53. post ubi equum validae vires aetate senecta
  54. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  55. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  56. officit et molli vestit lanugine malas;
  57. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  58. confieri credas Centauros posse neque esse,
  59. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  60. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  61. inter se quorum discordia membra videmus;
  62. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  63. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  64. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  65. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  66. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  67. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  68. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  69. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  70. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  71. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  72. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  73. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  74. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  75. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  76. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  77. multa licet simili ratione effutiat ore,
  78. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  79. fluxisse et gemmis florere arbusta
  80. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  81. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  82. et manibus totum circum se vertere caelum.
  83. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  84. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  85. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  86. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  87. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  88. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  89. non tamen inter se possunt complexa creari,
  90. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  91. foedere naturae certo discrimina servant.
  92. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  93. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  94. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  95. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  96. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  97. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  98. multaque per caelum solis volventia lustra
  99. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  100. nec robustus erat curvi moderator aratri
  101. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  102. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  103. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  104. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  105. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  106. glandiferas inter curabant corpora quercus
  107. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  108. arbita puniceo fieri matura colore,
  109. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  110. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  111. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  112. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  113. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  114. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  115. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  116. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  117. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  118. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  119. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  120. necdum res igni scibant tractare neque uti
  121. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  122. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  123. et frutices inter condebant squalida membra
  124. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  125. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  126. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  127. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  128. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  129. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  130. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  131. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  132. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  133. et manuum mira freti virtute pedumque
  134. consectabantur silvestria saecla ferarum
  135. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  136. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  137. saetigerisque pares subus silvestria membra
  138. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  139. circum se foliis ac frondibus involventes.
  140. nec plangore diem magno solemque per agros
  141. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  142. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  143. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  144. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  145. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  146. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  147. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  148. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  149. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  150. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  151. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  152. spumigeri suis adventu validique leonis
  153. atque intempesta cedebant nocte paventes
  154. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  155. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  156. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  157. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  158. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  159. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  160. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  161. at quos effugium servarat corpore adeso,
  162. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  163. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  164. donique eos vita privarant vermina saeva
  165. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  166. at non multa virum sub signis milia ducta
  167. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  168. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  169. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  170. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  171. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  172. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  173. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  174. tum penuria deinde cibi languentia leto
  175. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  176. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  177. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  178. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  179. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  180. ---
  181. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  182. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  183. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  184. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  185. et Venus inminuit viris puerique parentum
  186. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  187. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  188. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  189. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  190. vocibus et gestu cum balbe significarent
  191. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  192. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  193. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  194. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  195. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  196. At varios linguae sonitus natura subegit
  197. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  198. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  199. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  200. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  201. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  202. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  203. illis iratus petit atque infestus inurget.
  204. at catuli pantherarum scymnique leonum
  205. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  206. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  207. alituum porro genus alis omne videmus
  208. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  209. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  210. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  211. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  212. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  213. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  214. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  215. inter se fuerant, unde insita notities est
  216. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  217. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  218. cogere item pluris unus victosque domare
  219. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  220. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  221. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  222. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  223. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  224. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  225. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  226. pro vario sensu varia res voce notaret?
  227. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  228. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  229. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  230. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  231. inritata canum cum primum magna Molossum
  232. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  233. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  234. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  235. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  236. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  237. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  238. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  239. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  240. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  241. denique non hinnitus item differre videtur,
  242. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  243. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  244. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  245. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  246. postremo genus alituum variaeque volucres,
  247. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  248. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  249. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  250. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  251. et partim mutant cum tempestatibus una
  252. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  253. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  254. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  255. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  256. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  257. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  258. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  259. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  260. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  261. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  262. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  263. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  264. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  265. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  266. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  267. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  268. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  269. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  270. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  271. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  272. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  273. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  274. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  275. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  276. condere coeperunt urbis arcemque locare
  277. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  278. et pecudes et agros divisere atque dedere
  279. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  280. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  281. posterius res inventast aurumque repertum,
  282. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  283. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  284. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  285. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  286. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  287. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  288. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  289. ut fundamento stabili fortuna maneret
  290. et placidam possent opulenti degere vitam,
  291. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem