De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mutat enim mundi naturam totius aetas
  2. ex alioque alius status excipere omnia debet
  3. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  4. omnia commutat natura et vertere cogit.
  5. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  6. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  7. sic igitur mundi naturam totius aetas
  8. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  9. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  10. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  11. conatast mira facie membrisque coorta,
  12. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  13. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  14. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  15. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  16. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  17. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  18. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  19. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  20. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  21. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  22. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  23. ut propagando possint procudere saecla;
  24. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  25. semina qua possint membris manare remissis,
  26. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  27. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  28. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  29. nec potuisse propagando procudere prolem.
  30. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  31. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  32. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  33. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  34. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  35. principio genus acre leonum saevaque saecla
  36. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  37. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  38. et genus omne quod est veterino semine partum
  39. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  40. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  41. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  42. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  43. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  44. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  45. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  46. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  47. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  48. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  49. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  50. donec ad interitum genus id natura redegit.
  51. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  52. esse queunt duplici natura et corpore bino
  53. ex alienigenis membris compacta, potestas
  54. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  55. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  56. principio circum tribus actis impiger annis
  57. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  58. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  59. post ubi equum validae vires aetate senecta
  60. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  61. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  62. officit et molli vestit lanugine malas;
  63. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  64. confieri credas Centauros posse neque esse,
  65. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  66. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  67. inter se quorum discordia membra videmus;
  68. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  69. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  70. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  71. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  72. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  73. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  74. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  75. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  76. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  77. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  78. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  79. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  80. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  81. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  82. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  83. multa licet simili ratione effutiat ore,
  84. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  85. fluxisse et gemmis florere arbusta
  86. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  87. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  88. et manibus totum circum se vertere caelum.
  89. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  90. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  91. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  92. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  93. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  94. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  95. non tamen inter se possunt complexa creari,
  96. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  97. foedere naturae certo discrimina servant.
  98. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  99. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  100. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  101. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  102. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  103. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  104. multaque per caelum solis volventia lustra
  105. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  106. nec robustus erat curvi moderator aratri
  107. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  108. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  109. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  110. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  111. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  112. glandiferas inter curabant corpora quercus
  113. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  114. arbita puniceo fieri matura colore,
  115. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  116. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  117. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  118. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  119. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  120. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  121. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  122. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  123. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  124. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  125. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  126. necdum res igni scibant tractare neque uti
  127. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  128. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  129. et frutices inter condebant squalida membra
  130. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  131. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  132. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  133. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  134. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  135. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  136. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  137. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  138. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  139. et manuum mira freti virtute pedumque
  140. consectabantur silvestria saecla ferarum
  141. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  142. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  143. saetigerisque pares subus silvestria membra
  144. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  145. circum se foliis ac frondibus involventes.
  146. nec plangore diem magno solemque per agros
  147. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  148. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  149. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  150. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  151. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  152. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  153. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  154. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  155. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  156. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  157. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  158. spumigeri suis adventu validique leonis
  159. atque intempesta cedebant nocte paventes
  160. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  161. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  162. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  163. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  164. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  165. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  166. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  167. at quos effugium servarat corpore adeso,
  168. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  169. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  170. donique eos vita privarant vermina saeva
  171. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  172. at non multa virum sub signis milia ducta
  173. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  174. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  175. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  176. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  177. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  178. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  179. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  180. tum penuria deinde cibi languentia leto
  181. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  182. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  183. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  184. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  185. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  186. ---
  187. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  188. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  189. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  190. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  191. et Venus inminuit viris puerique parentum
  192. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  193. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  194. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  195. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  196. vocibus et gestu cum balbe significarent
  197. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  198. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  199. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  200. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  201. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  202. At varios linguae sonitus natura subegit
  203. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  204. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  205. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  206. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  207. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  208. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  209. illis iratus petit atque infestus inurget.
  210. at catuli pantherarum scymnique leonum
  211. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  212. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  213. alituum porro genus alis omne videmus
  214. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  215. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  216. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  217. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  218. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  219. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  220. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  221. inter se fuerant, unde insita notities est
  222. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  223. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  224. cogere item pluris unus victosque domare
  225. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  226. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  227. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  228. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  229. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  230. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  231. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  232. pro vario sensu varia res voce notaret?
  233. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  234. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  235. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  236. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  237. inritata canum cum primum magna Molossum
  238. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  239. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  240. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  241. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  242. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  243. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  244. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  245. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  246. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  247. denique non hinnitus item differre videtur,
  248. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  249. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  250. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  251. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  252. postremo genus alituum variaeque volucres,
  253. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  254. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  255. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  256. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  257. et partim mutant cum tempestatibus una
  258. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  259. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  260. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  261. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  262. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  263. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  264. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  265. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  266. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  267. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  268. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  269. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  270. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  271. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  272. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  273. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  274. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  275. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  276. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  277. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  278. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  279. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  280. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  281. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  282. condere coeperunt urbis arcemque locare
  283. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  284. et pecudes et agros divisere atque dedere
  285. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  286. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  287. posterius res inventast aurumque repertum,
  288. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  289. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  290. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  291. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  292. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  293. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  294. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  295. ut fundamento stabili fortuna maneret
  296. et placidam possent opulenti degere vitam,
  297. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  298. certantes iter infestum fecere viai,
  299. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  300. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  301. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  302. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  303. ut satius multo iam sit parere quietum
  304. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  305. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  306. angustum per iter luctantes ambitionis;
  307. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  308. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  309. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  310. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  311. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  312. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  313. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  314. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  315. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  316. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  317. inde magistratum partim docuere creare
  318. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  319. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  320. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  321. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  322. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  323. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  324. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  325. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  326. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  327. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  328. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  329. qui violat factis communia foedera pacis.
  330. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  331. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  332. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  333. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  334. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  335. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  336. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  337. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  338. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  339. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  340. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  341. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  342. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  343. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  344. egregias animo facies vigilante videbant
  345. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  346. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  347. membra movere videbantur vocesque superbas
  348. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  349. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  350. subpeditabatur facies et forma manebat,
  351. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  352. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  353. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  354. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  355. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  356. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  357. praeterea caeli rationes ordine certo
  358. et varia annorum cernebant tempora verti
  359. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  360. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  361. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  362. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  363. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  364. luna dies et nox et noctis signa severa
  365. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  366. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  367. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  368. O genus infelix humanum, talia divis
  369. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  370. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  371. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  372. nec pietas ullast velatum saepe videri
  373. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  374. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  375. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  376. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  377. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  378. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  379. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  380. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  381. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  382. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  383. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  384. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  385. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  386. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  387. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  388. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  389. an divinitus aeterna donata salute
  390. perpetuo possint aevi labentia tractu
  391. inmensi validas aevi contemnere viris.
  392. praeterea cui non animus formidine divum
  393. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  394. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  395. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  396. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  397. corripiunt divum percussi membra timore,
  398. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  399. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  400. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  401. induperatorem classis super aequora verrit
  402. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  403. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  404. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  405. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  406. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  407. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  408. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  409. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  410. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  411. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  412. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  413. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  414. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  415. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  416. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  417. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  418. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  419. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  420. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  421. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  422. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  423. sive feras interficere et ditescere praeda;
  424. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  425. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  426. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  427. horribili sonitu silvas exederat altis
  428. a radicibus et terram percoxerat igni,
  429. manabat venis ferventibus in loca terrae
  430. concava conveniens argenti rivus et auri,
  431. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  432. posterius claro in terra splendere colore,
  433. tollebant nitido capti levique lepore,
  434. et simili formata videbant esse figura
  435. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  436. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  437. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  438. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  439. mucronum duci fastigia procudendo,
  440. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  441. materiemque dolare et levia radere tigna
  442. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  443. nec minus argento facere haec auroque parabant
  444. quam validi primum violentis viribus aeris,
  445. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  446. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  447. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  448. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  449. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  450. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  451. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  452. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  453. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  454. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  455. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  456. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  457. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  458. et lapides et item silvarum fragmina rami
  459. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  460. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  461. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  462. quo facilis magis est natura et copia maior.
  463. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  464. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  465. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  466. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  467. inde minutatim processit ferreus ensis
  468. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  469. et ferro coepere solum proscindere terrae
  470. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  471. et prius est armatum in equi conscendere costas
  472. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  473. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  474. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  475. et quam falciferos armatum escendere currus.
  476. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  477. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  478. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  479. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  480. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  481. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  482. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  483. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  484. et validos partim prae se misere leones
  485. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  486. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  487. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  488. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  489. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  490. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  491. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  492. inritata leae iaciebant corpora saltu
  493. undique et adversum venientibus ora patebant
  494. et nec opinantis a tergo deripiebant
  495. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  496. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  497. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  498. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  499. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  500. et validis socios caedebant dentibus apri
  501. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  502. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  503. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  504. nam transversa feros exibant dentis adactus
  505. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  506. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  507. concidere atque gravi terram consternere casu.
  508. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  509. effervescere cernebant in rebus agundis
  510. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  511. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  512. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  513. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  514. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  515. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  516. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  517. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  518. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  519. non quierint animo praesentire atque videre,
  520. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  521. et magis id possis factum contendere in omni
  522. in variis mundis varia ratione creatis,
  523. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  524. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  525. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  526. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  527. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  528. et facere ante viros lanam natura
  529. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  530. et sollertius est multo genus omne virile;
  531. agricolae donec vitio vertere severi,
  532. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  533. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  534. atque opere in duro durarent membra manusque.
  535. At specimen sationis et insitionis origo
  536. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  537. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  538. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  539. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  540. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  541. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  542. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  543. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  544. inque dies magis in montem succedere silvas
  545. cogebant infraque locum concedere cultis,
  546. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  547. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  548. caerula distinguens inter plaga currere posset
  549. per tumulos et convallis camposque profusa;
  550. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  551. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  552. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  553. At liquidas avium voces imitarier ore
  554. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  555. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  556. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  557. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  558. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  559. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  560. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  561. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  562. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  563. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  564. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  565. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  566. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  567. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  568. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  569. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  570. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  571. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  572. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  573. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  574. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  575. atque extra numerum procedere membra moventes
  576. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  577. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  578. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  579. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  580. ducere multimodis voces et flectere cantus
  581. et supera calamos unco percurrere labro;
  582. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  583. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  584. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  585. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  586. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  587. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  588. posteriorque fere melior res illa reperta
  589. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  590. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  591. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  592. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  593. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  594. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  595. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  596. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  597. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  598. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  599. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  600. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  601. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  602. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  603. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  604. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  605. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  606. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  607. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  608. idque minutatim vitam provexit in altum
  609. et belli magnos commovit funditus aestus.
  610. at vigiles mundi magnum versatile templum
  611. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  612. perdocuere homines annorum tempora verti
  613. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  614. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  615. et divisa colebatur discretaque tellus,
  616. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  617. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  618. carminibus cum res gestas coepere
  619. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  620. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  621. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  622. Navigia atque agri culturas moenia leges
  623. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  624. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  625. carmina, picturas et daedala signa polita
  626. usus et impigrae simul experientia mentis
  627. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  628. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  629. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  630. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  631. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum