De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. simul volucres variantibus formis.
  2. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  3. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  4. mutat enim mundi naturam totius aetas
  5. ex alioque alius status excipere omnia debet
  6. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  7. omnia commutat natura et vertere cogit.
  8. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  9. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  10. sic igitur mundi naturam totius aetas
  11. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  12. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  13. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  14. conatast mira facie membrisque coorta,
  15. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  16. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  17. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  18. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  19. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  20. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  21. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  22. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  23. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  24. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  25. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  26. ut propagando possint procudere saecla;
  27. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  28. semina qua possint membris manare remissis,
  29. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  30. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  31. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  32. nec potuisse propagando procudere prolem.
  33. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  34. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  35. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  36. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  37. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  38. principio genus acre leonum saevaque saecla
  39. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  40. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  41. et genus omne quod est veterino semine partum
  42. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  43. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  44. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  45. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  46. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  47. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  48. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  49. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  50. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  51. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  52. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  53. donec ad interitum genus id natura redegit.
  54. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  55. esse queunt duplici natura et corpore bino
  56. ex alienigenis membris compacta, potestas
  57. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  58. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  59. principio circum tribus actis impiger annis
  60. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  61. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  62. post ubi equum validae vires aetate senecta
  63. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  64. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  65. officit et molli vestit lanugine malas;
  66. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  67. confieri credas Centauros posse neque esse,
  68. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  69. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  70. inter se quorum discordia membra videmus;
  71. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  72. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  73. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  74. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  75. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  76. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  77. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  78. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  79. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  80. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  81. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  82. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  83. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  84. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  85. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  86. multa licet simili ratione effutiat ore,
  87. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  88. fluxisse et gemmis florere arbusta
  89. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  90. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  91. et manibus totum circum se vertere caelum.
  92. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  93. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  94. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  95. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  96. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  97. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  98. non tamen inter se possunt complexa creari,
  99. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  100. foedere naturae certo discrimina servant.
  101. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  102. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  103. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  104. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  105. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  106. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  107. multaque per caelum solis volventia lustra
  108. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  109. nec robustus erat curvi moderator aratri
  110. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  111. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  112. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  113. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  114. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  115. glandiferas inter curabant corpora quercus
  116. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  117. arbita puniceo fieri matura colore,
  118. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  119. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  120. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  121. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  122. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  123. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  124. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  125. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  126. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  127. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  128. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  129. necdum res igni scibant tractare neque uti
  130. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  131. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  132. et frutices inter condebant squalida membra
  133. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  134. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  135. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  136. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  137. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  138. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  139. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  140. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  141. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  142. et manuum mira freti virtute pedumque
  143. consectabantur silvestria saecla ferarum
  144. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  145. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  146. saetigerisque pares subus silvestria membra
  147. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  148. circum se foliis ac frondibus involventes.
  149. nec plangore diem magno solemque per agros
  150. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  151. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  152. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  153. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  154. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  155. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  156. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  157. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  158. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  159. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  160. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  161. spumigeri suis adventu validique leonis
  162. atque intempesta cedebant nocte paventes
  163. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  164. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  165. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  166. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  167. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  168. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  169. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  170. at quos effugium servarat corpore adeso,
  171. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  172. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  173. donique eos vita privarant vermina saeva
  174. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  175. at non multa virum sub signis milia ducta
  176. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  177. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  178. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  179. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  180. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  181. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  182. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  183. tum penuria deinde cibi languentia leto
  184. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  185. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  186. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  187. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  188. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  189. ---
  190. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  191. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  192. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  193. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  194. et Venus inminuit viris puerique parentum
  195. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  196. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  197. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  198. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  199. vocibus et gestu cum balbe significarent
  200. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  201. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  202. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  203. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  204. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  205. At varios linguae sonitus natura subegit
  206. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  207. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  208. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  209. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  210. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  211. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  212. illis iratus petit atque infestus inurget.
  213. at catuli pantherarum scymnique leonum
  214. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  215. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  216. alituum porro genus alis omne videmus
  217. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  218. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  219. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  220. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  221. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  222. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  223. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  224. inter se fuerant, unde insita notities est
  225. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  226. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  227. cogere item pluris unus victosque domare
  228. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  229. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  230. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  231. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  232. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  233. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  234. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  235. pro vario sensu varia res voce notaret?
  236. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  237. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  238. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  239. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  240. inritata canum cum primum magna Molossum
  241. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  242. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  243. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  244. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  245. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  246. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  247. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  248. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  249. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  250. denique non hinnitus item differre videtur,
  251. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  252. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  253. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  254. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  255. postremo genus alituum variaeque volucres,
  256. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  257. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  258. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  259. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  260. et partim mutant cum tempestatibus una
  261. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  262. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  263. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  264. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  265. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  266. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  267. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  268. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  269. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  270. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  271. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  272. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  273. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  274. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  275. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  276. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  277. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  278. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  279. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  280. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  281. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  282. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  283. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  284. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  285. condere coeperunt urbis arcemque locare
  286. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  287. et pecudes et agros divisere atque dedere
  288. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  289. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  290. posterius res inventast aurumque repertum,
  291. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  292. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  293. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  294. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  295. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  296. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  297. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  298. ut fundamento stabili fortuna maneret
  299. et placidam possent opulenti degere vitam,
  300. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  301. certantes iter infestum fecere viai,
  302. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  303. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  304. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  305. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  306. ut satius multo iam sit parere quietum
  307. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  308. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  309. angustum per iter luctantes ambitionis;
  310. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  311. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  312. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  313. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  314. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  315. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  316. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  317. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  318. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  319. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  320. inde magistratum partim docuere creare
  321. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  322. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  323. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  324. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  325. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  326. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  327. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  328. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  329. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  330. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  331. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  332. qui violat factis communia foedera pacis.
  333. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  334. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  335. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  336. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  337. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  338. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  339. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  340. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  341. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  342. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  343. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  344. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  345. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  346. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  347. egregias animo facies vigilante videbant
  348. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  349. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  350. membra movere videbantur vocesque superbas
  351. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  352. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  353. subpeditabatur facies et forma manebat,
  354. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  355. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  356. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  357. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  358. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  359. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  360. praeterea caeli rationes ordine certo
  361. et varia annorum cernebant tempora verti
  362. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  363. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  364. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  365. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  366. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  367. luna dies et nox et noctis signa severa
  368. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  369. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  370. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  371. O genus infelix humanum, talia divis
  372. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  373. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  374. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  375. nec pietas ullast velatum saepe videri
  376. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  377. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  378. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  379. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  380. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  381. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  382. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  383. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  384. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  385. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  386. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  387. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  388. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  389. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  390. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  391. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  392. an divinitus aeterna donata salute
  393. perpetuo possint aevi labentia tractu
  394. inmensi validas aevi contemnere viris.
  395. praeterea cui non animus formidine divum
  396. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  397. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  398. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  399. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  400. corripiunt divum percussi membra timore,
  401. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  402. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  403. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  404. induperatorem classis super aequora verrit
  405. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  406. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  407. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  408. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  409. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  410. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  411. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  412. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  413. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  414. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  415. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  416. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  417. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  418. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  419. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  420. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  421. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  422. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  423. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  424. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  425. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  426. sive feras interficere et ditescere praeda;
  427. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  428. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  429. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  430. horribili sonitu silvas exederat altis
  431. a radicibus et terram percoxerat igni,
  432. manabat venis ferventibus in loca terrae
  433. concava conveniens argenti rivus et auri,
  434. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  435. posterius claro in terra splendere colore,
  436. tollebant nitido capti levique lepore,
  437. et simili formata videbant esse figura
  438. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  439. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  440. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  441. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  442. mucronum duci fastigia procudendo,
  443. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  444. materiemque dolare et levia radere tigna
  445. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  446. nec minus argento facere haec auroque parabant
  447. quam validi primum violentis viribus aeris,
  448. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  449. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  450. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  451. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  452. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  453. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  454. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  455. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  456. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  457. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  458. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  459. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  460. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  461. et lapides et item silvarum fragmina rami
  462. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  463. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  464. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  465. quo facilis magis est natura et copia maior.
  466. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  467. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  468. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  469. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  470. inde minutatim processit ferreus ensis
  471. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  472. et ferro coepere solum proscindere terrae
  473. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  474. et prius est armatum in equi conscendere costas
  475. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  476. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  477. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  478. et quam falciferos armatum escendere currus.
  479. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  480. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  481. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  482. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  483. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  484. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  485. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  486. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  487. et validos partim prae se misere leones
  488. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  489. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  490. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  491. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  492. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  493. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  494. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  495. inritata leae iaciebant corpora saltu
  496. undique et adversum venientibus ora patebant
  497. et nec opinantis a tergo deripiebant
  498. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  499. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  500. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  501. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  502. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  503. et validis socios caedebant dentibus apri
  504. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  505. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  506. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  507. nam transversa feros exibant dentis adactus
  508. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  509. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  510. concidere atque gravi terram consternere casu.
  511. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  512. effervescere cernebant in rebus agundis
  513. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  514. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  515. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  516. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  517. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  518. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  519. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  520. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  521. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  522. non quierint animo praesentire atque videre,
  523. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  524. et magis id possis factum contendere in omni
  525. in variis mundis varia ratione creatis,
  526. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  527. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  528. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  529. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  530. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  531. et facere ante viros lanam natura
  532. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  533. et sollertius est multo genus omne virile;
  534. agricolae donec vitio vertere severi,
  535. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  536. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  537. atque opere in duro durarent membra manusque.
  538. At specimen sationis et insitionis origo
  539. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  540. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  541. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  542. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  543. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  544. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  545. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  546. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  547. inque dies magis in montem succedere silvas
  548. cogebant infraque locum concedere cultis,
  549. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  550. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  551. caerula distinguens inter plaga currere posset
  552. per tumulos et convallis camposque profusa;
  553. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  554. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  555. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  556. At liquidas avium voces imitarier ore
  557. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  558. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  559. et zephyri cava per calamorum sibila primum