De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  2. simul volucres variantibus formis.
  3. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  4. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  5. mutat enim mundi naturam totius aetas
  6. ex alioque alius status excipere omnia debet
  7. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  8. omnia commutat natura et vertere cogit.
  9. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  10. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  11. sic igitur mundi naturam totius aetas
  12. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  13. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  14. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  15. conatast mira facie membrisque coorta,
  16. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  17. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  18. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  19. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  20. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  21. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  22. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  23. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  24. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  25. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  26. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  27. ut propagando possint procudere saecla;
  28. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  29. semina qua possint membris manare remissis,
  30. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  31. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  32. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  33. nec potuisse propagando procudere prolem.
  34. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  35. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  36. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  37. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  38. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  39. principio genus acre leonum saevaque saecla
  40. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  41. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  42. et genus omne quod est veterino semine partum
  43. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  44. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  45. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  46. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  47. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  48. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  49. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  50. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  51. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  52. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  53. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  54. donec ad interitum genus id natura redegit.
  55. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  56. esse queunt duplici natura et corpore bino
  57. ex alienigenis membris compacta, potestas
  58. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  59. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  60. principio circum tribus actis impiger annis
  61. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  62. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  63. post ubi equum validae vires aetate senecta
  64. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  65. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  66. officit et molli vestit lanugine malas;
  67. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  68. confieri credas Centauros posse neque esse,
  69. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  70. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  71. inter se quorum discordia membra videmus;
  72. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  73. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  74. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  75. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  76. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  77. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  78. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  79. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  80. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  81. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  82. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  83. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  84. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  85. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  86. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  87. multa licet simili ratione effutiat ore,
  88. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  89. fluxisse et gemmis florere arbusta
  90. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  91. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  92. et manibus totum circum se vertere caelum.
  93. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  94. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  95. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  96. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  97. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  98. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  99. non tamen inter se possunt complexa creari,
  100. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  101. foedere naturae certo discrimina servant.
  102. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  103. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  104. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  105. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  106. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  107. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  108. multaque per caelum solis volventia lustra
  109. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  110. nec robustus erat curvi moderator aratri
  111. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  112. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  113. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  114. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  115. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  116. glandiferas inter curabant corpora quercus
  117. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  118. arbita puniceo fieri matura colore,
  119. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  120. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  121. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  122. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  123. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  124. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  125. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  126. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  127. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  128. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  129. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  130. necdum res igni scibant tractare neque uti
  131. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  132. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  133. et frutices inter condebant squalida membra
  134. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  135. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  136. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  137. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  138. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  139. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  140. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  141. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  142. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  143. et manuum mira freti virtute pedumque
  144. consectabantur silvestria saecla ferarum
  145. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  146. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  147. saetigerisque pares subus silvestria membra
  148. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  149. circum se foliis ac frondibus involventes.
  150. nec plangore diem magno solemque per agros
  151. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  152. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  153. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  154. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  155. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  156. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  157. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  158. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  159. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  160. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  161. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  162. spumigeri suis adventu validique leonis
  163. atque intempesta cedebant nocte paventes
  164. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  165. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  166. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  167. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  168. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  169. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  170. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  171. at quos effugium servarat corpore adeso,
  172. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  173. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  174. donique eos vita privarant vermina saeva
  175. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  176. at non multa virum sub signis milia ducta
  177. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  178. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  179. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  180. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  181. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  182. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  183. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  184. tum penuria deinde cibi languentia leto
  185. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  186. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  187. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  188. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  189. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  190. ---
  191. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  192. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  193. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus