De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  2. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  3. crescebant uteri terram radicibus apti;
  4. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  5. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  6. convertebat ibi natura foramina terrae
  7. et sucum venis cogebat fundere apertis
  8. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  9. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  10. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  11. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  12. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  13. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  14. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  15. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  16. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  17. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  18. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  19. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  20. simul volucres variantibus formis.
  21. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  22. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  23. mutat enim mundi naturam totius aetas
  24. ex alioque alius status excipere omnia debet
  25. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  26. omnia commutat natura et vertere cogit.
  27. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  28. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  29. sic igitur mundi naturam totius aetas
  30. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  31. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  32. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  33. conatast mira facie membrisque coorta,
  34. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  35. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  36. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  37. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  38. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  39. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  40. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  41. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  42. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  43. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  44. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  45. ut propagando possint procudere saecla;
  46. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  47. semina qua possint membris manare remissis,
  48. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  49. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  50. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  51. nec potuisse propagando procudere prolem.
  52. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  53. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  54. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  55. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  56. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  57. principio genus acre leonum saevaque saecla
  58. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  59. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  60. et genus omne quod est veterino semine partum
  61. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  62. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  63. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  64. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  65. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  66. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  67. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  68. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  69. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  70. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  71. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  72. donec ad interitum genus id natura redegit.
  73. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  74. esse queunt duplici natura et corpore bino
  75. ex alienigenis membris compacta, potestas
  76. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  77. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  78. principio circum tribus actis impiger annis
  79. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  80. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  81. post ubi equum validae vires aetate senecta
  82. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  83. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  84. officit et molli vestit lanugine malas;
  85. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  86. confieri credas Centauros posse neque esse,
  87. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  88. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  89. inter se quorum discordia membra videmus;
  90. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  91. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  92. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  93. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  94. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  95. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  96. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  97. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  98. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  99. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  100. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  101. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  102. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  103. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  104. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  105. multa licet simili ratione effutiat ore,
  106. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  107. fluxisse et gemmis florere arbusta
  108. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  109. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  110. et manibus totum circum se vertere caelum.
  111. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  112. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  113. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  114. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  115. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  116. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  117. non tamen inter se possunt complexa creari,
  118. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  119. foedere naturae certo discrimina servant.
  120. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  121. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  122. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  123. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  124. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  125. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  126. multaque per caelum solis volventia lustra
  127. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  128. nec robustus erat curvi moderator aratri
  129. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  130. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  131. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  132. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  133. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  134. glandiferas inter curabant corpora quercus
  135. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  136. arbita puniceo fieri matura colore,
  137. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  138. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  139. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  140. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  141. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  142. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  143. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  144. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  145. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  146. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  147. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  148. necdum res igni scibant tractare neque uti
  149. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  150. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  151. et frutices inter condebant squalida membra
  152. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  153. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  154. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  155. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  156. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  157. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  158. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  159. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  160. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  161. et manuum mira freti virtute pedumque
  162. consectabantur silvestria saecla ferarum
  163. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  164. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  165. saetigerisque pares subus silvestria membra
  166. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  167. circum se foliis ac frondibus involventes.
  168. nec plangore diem magno solemque per agros
  169. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  170. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  171. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  172. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  173. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  174. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  175. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  176. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  177. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  178. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  179. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  180. spumigeri suis adventu validique leonis
  181. atque intempesta cedebant nocte paventes
  182. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  183. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  184. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  185. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  186. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  187. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  188. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  189. at quos effugium servarat corpore adeso,
  190. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  191. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  192. donique eos vita privarant vermina saeva
  193. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  194. at non multa virum sub signis milia ducta
  195. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  196. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  197. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  198. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  199. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  200. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  201. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  202. tum penuria deinde cibi languentia leto
  203. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  204. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  205. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  206. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  207. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  208. ---
  209. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  210. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  211. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  212. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  213. et Venus inminuit viris puerique parentum
  214. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  215. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  216. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  217. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  218. vocibus et gestu cum balbe significarent
  219. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  220. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  221. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  222. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  223. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  224. At varios linguae sonitus natura subegit
  225. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  226. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  227. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  228. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  229. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  230. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  231. illis iratus petit atque infestus inurget.
  232. at catuli pantherarum scymnique leonum
  233. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  234. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  235. alituum porro genus alis omne videmus
  236. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  237. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  238. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  239. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  240. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  241. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  242. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  243. inter se fuerant, unde insita notities est
  244. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  245. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  246. cogere item pluris unus victosque domare
  247. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  248. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  249. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  250. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  251. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  252. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  253. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  254. pro vario sensu varia res voce notaret?
  255. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  256. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  257. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  258. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  259. inritata canum cum primum magna Molossum
  260. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  261. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  262. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  263. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  264. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  265. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  266. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  267. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  268. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  269. denique non hinnitus item differre videtur,
  270. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  271. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  272. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  273. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  274. postremo genus alituum variaeque volucres,
  275. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  276. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  277. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  278. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  279. et partim mutant cum tempestatibus una
  280. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  281. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  282. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  283. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  284. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  285. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  286. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  287. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  288. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  289. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  290. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  291. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  292. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  293. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  294. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  295. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  296. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  297. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  298. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  299. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  300. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  301. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  302. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  303. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  304. condere coeperunt urbis arcemque locare
  305. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  306. et pecudes et agros divisere atque dedere
  307. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  308. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  309. posterius res inventast aurumque repertum,
  310. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  311. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  312. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  313. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  314. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  315. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  316. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  317. ut fundamento stabili fortuna maneret
  318. et placidam possent opulenti degere vitam,
  319. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  320. certantes iter infestum fecere viai,
  321. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  322. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  323. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  324. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;