De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  2. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  3. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  4. si tamen interea mirantur qua ratione
  5. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  6. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  7. rursus in antiquas referuntur religiones
  8. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  9. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  10. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  11. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  12. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  13. principio maria ac terras caelumque tuere;
  14. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  15. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  16. una dies dabit exitio, multosque per annos
  17. sustentata ruet moles et machina mundi.
  18. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  19. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  20. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  21. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  22. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  23. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  24. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  25. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  26. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  27. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  28. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  29. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  30. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  31. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  32. sanctius et multo certa ratione magis quam
  33. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  34. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  35. religione refrenatus ne forte rearis
  36. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  37. corpore divino debere aeterna manere,
  38. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  39. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  40. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  41. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  42. inmortalia mortali sermone notantes;
  43. quae procul usque adeo divino a numine distent
  44. inque deum numero quae sint indigna videri,
  45. notitiam potius praebere ut posse putentur
  46. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  47. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  48. posse animi natura putetur consiliumque.
  49. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  50. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  51. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  52. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  53. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  54. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  55. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  56. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  57. posset et innasci quavis in parte soleret,
  58. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  59. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  60. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  61. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  62. totum posse extra corpus formamque animalem
  63. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  64. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  65. haud igitur constant divino praedita sensu,
  66. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  67. Illud item non est ut possis credere, sedes
  68. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  69. tenvis enim natura deum longeque remota
  70. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  71. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  72. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  73. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  74. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  75. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  76. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  77. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  78. praeclaram mundi naturam proptereaque
  79. adlaudabile opus divom laudare decere
  80. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  81. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  82. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  83. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  84. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  85. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  86. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  87. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  88. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  89. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  90. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  91. nam gaudere novis rebus debere videtur
  92. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  93. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  94. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  95. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  96. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  97. donec diluxit rerum genitalis origo?
  98. natus enim debet qui cumque est velle manere
  99. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  100. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  101. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  102. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  103. notities hominum divis unde insita primum est,
  104. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  105. quove modost umquam vis cognita principiorum
  106. quidque inter sese permutato ordine possent.
  107. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  108. namque ita multa modis multis primordia rerum
  109. ex infinito iam tempore percita plagis
  110. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  111. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  112. quae cumque inter se possint congressa creare,
  113. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  114. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  115. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  116. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  117. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  118. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  119. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  120. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  121. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  122. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  123. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  124. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  125. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  126. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  127. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  128. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  129. vitai causa valido consueta bidenti
  130. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  131. si non fecundas vertentes vomere glebas
  132. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  133. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  134. et tamen inter dum magno quaesita labore
  135. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  136. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  137. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  138. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  139. praeterea genus horriferum natura ferarum
  140. humanae genti infestum terraque marique
  141. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  142. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  143. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  144. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  145. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  146. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  147. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  148. cui tantum in vita restet transire malorum.
  149. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  150. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  151. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  152. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  153. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  154. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  155. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  156. Principio quoniam terrai corpus et umor
  157. aurarumque leves animae calidique vapores,
  158. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  159. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  160. debet eodem omnis mundi natura putari.
  161. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  162. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  163. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  164. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  165. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  166. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  167. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  168. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  169. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  170. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  171. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  172. principio pars terrai non nulla, perusta
  173. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  174. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  175. quas validi toto dispergunt venti.
  176. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  177. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  178. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  179. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  180. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  181. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  182. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  183. semper abundare et latices manare perennis
  184. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  185. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  186. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  187. partim quod validi verrentes aequora venti
  188. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  189. partim quod supter per terras diditur omnis;
  190. percolatur enim virus retroque remanat
  191. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  192. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  193. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  194. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  195. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  196. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  197. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  198. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  199. omnia iam resoluta forent et in versa.
  200. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  201. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  202. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  203. inrigat adsidue caelum candore recenti
  204. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  205. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  206. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  207. quod simul ac primum nubes succedere soli
  208. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  209. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  210. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  211. ut noscas splendore novo res semper egere
  212. et primum iactum fulgoris quemque perire
  213. nec ratione alia res posse in sole videri,
  214. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  215. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  216. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  217. fulguribus pingues multa caligine taedae
  218. consimili properant ratione, ardore ministro,
  219. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  220. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  221. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  222. exitium celeri celeratur origine flammae.
  223. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  224. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  225. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  226. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  227. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  228. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  229. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  230. nec sanctum numen fati protollere finis
  231. posse neque adversus naturae foedera niti?
  232. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  233. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  234. non ruere avolsos silices a montibus altis
  235. nec validas aevi vires perferre patique
  236. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  237. ex infinito quae tempore pertolerassent
  238. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  239. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  240. continet amplexu terram: si procreat ex se
  241. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  242. totum nativum mortali corpore constat.
  243. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  244. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  245. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  246. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  247. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  248. non alias alii quoque res cecinere ?
  249. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  250. aeternis famae monimentis insita florent?
  251. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  252. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  253. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  254. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  255. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  256. denique natura haec rerum ratioque repertast
  257. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  258. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  259. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  260. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  261. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  262. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  263. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  264. tanto quique magis victus fateare necessest
  265. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  266. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  267. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  268. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  269. nec ratione alia mortales esse videmur,
  270. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  271. atque illi quos a vita natura removit.
  272. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  273. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  274. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  275. dissociare intus partis, ut materiai
  276. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  277. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  278. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  279. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  280. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  281. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  282. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  283. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  284. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  285. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  286. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  287. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  288. ex infinito quae possint forte coorta
  289. corruere hanc rerum violento turbine summam
  290. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  291. nec porro natura loci spatiumque profundi
  292. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  293. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  294. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  295. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  296. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  297. quare etiam nativa necessumst confiteare
  298. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  299. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  300. inmensi validas aevi contemnere vires.
  301. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  302. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  303. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  304. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  305. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  306. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  307. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  308. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  309. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  310. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  311. et siccare prius confidunt omnia posse
  312. quam liquor incepti possit contingere finem.
  313. tantum spirantes aequo certamine bellum
  314. magnis inter se de rebus cernere certant,
  315. cum semel interea fuerit superantior ignis
  316. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  317. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  318. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  319. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  320. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  321. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  322. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  323. obvius aeternam succepit lampada mundi
  324. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  325. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  326. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  327. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  328. ignis enim superare potest ubi materiai
  329. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  330. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  331. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  332. umor item quondam coepit superare coortus,
  333. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  334. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  335. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  336. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  337. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  338. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  339. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  340. nam certe neque consilio primordia rerum
  341. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  342. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  343. sed quia multa modis multis primordia rerum
  344. ex infinito iam tempore percita plagis
  345. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  346. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  347. quae cumque inter se possent congressa creare,
  348. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  349. omnigenus coetus et motus experiundo
  350. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  351. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  352. terrai maris et caeli generisque animantum.
  353. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  354. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  355. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  356. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  357. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  358. diffugere inde loci partes coepere paresque
  359. cum paribus iungi res et discludere mundum
  360. membraque dividere et magnas disponere partes
  361. omnigenis e principiis, discordia quorum
  362. intervalla vias conexus pondera plagas
  363. concursus motus turbabat proelia miscens
  364. propter dissimilis formas variasque figuras,
  365. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  366. nec motus inter sese dare convenientis,
  367. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  368. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  369. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  370. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  371. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  372. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  373. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  374. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  375. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  376. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  377. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  378. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  379. partibus erumpens primus se sustulit aether
  380. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  381. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  382. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  383. matutina rubent radiati lumina solis
  384. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  385. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  386. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  387. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  388. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  389. corpore concreto circum datus undique saepsit
  390. et late diffusus in omnis undique partis
  391. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  392. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  393. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  394. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  395. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  396. nec levia ut possent per summas labier oras,
  397. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  398. versent et partes ut mundi totius extent;
  399. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  400. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  401. his igitur rebus retractis terra repente,
  402. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  403. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  404. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  405. et radii solis cogebant undique terram
  406. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  407. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  408. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  409. augebat mare manando camposque natantis,
  410. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  411. corpora multa vaporis et altaque caeli
  412. densabant procul a terris fulgentia templa.
  413. sidebant campi, crescebant montibus altis
  414. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  415. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  416. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  417. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  418. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  419. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  420. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  421. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  422. atque levissimus super influit auras
  423. nec liquidum corpus turbantibus auris
  424. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  425. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  426. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  427. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  428. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  429. unum labendi conservans usque tenorem.
  430. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  431. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  432. ex utraque polum parti premere nobis
  433. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  434. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  435. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  436. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  437. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  438. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  439. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  440. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  441. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  442. passim per caeli volvunt summania templa,
  443. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  444. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  445. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  446. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  447. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  448. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  449. in variis mundis varia ratione creatis,
  450. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  451. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  452. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  453. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  454. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  455. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  456. evanescere paulatim et decrescere pondus
  457. convenit atque aliam naturam supter habere
  458. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  459. partibus mundi, quibus insita vivit.
  460. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  461. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  462. nec caput est oneri collo nec denique totum
  463. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  464. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  465. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  466. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  467. sic igitur tellus non est aliena repente
  468. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  469. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  470. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  471. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  472. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  473. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  474. partibus mundi caeloque revincta;
  475. nam communibus inter se radicibus haerent
  476. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  477. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  478. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  479. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  480. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  481. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  482. iamne vides quantum tenuis natura valere
  483. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  484. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  485. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  486. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  487. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  488. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  489. nil magnis intervallis de corpore libant
  490. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  491. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  492. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  493. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  494. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  495. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  496. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  497. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  498. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  499. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  500. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  501. per multum, specie confusa videntur
  502. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  503. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  504. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  505. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  506. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  507. scire licet perquam pauxillo posse minores
  508. esse vel exigua maioris parte brevique.
  509. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  510. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  511. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  512. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  513. Illud item non est mirandum, qua ratione
  514. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  515. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  516. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  517. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  518. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  519. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  520. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  521. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  522. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  523. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  524. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  525. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  526. percipiat calidis fervoribus ardor,
  527. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  528. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  529. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  530. accidere ex una scintilla incendia passim.
  531. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  532. possideat multum caecis fervoribus ignem
  533. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  534. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  535. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  536. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  537. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  538. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  539. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  540. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  541. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  542. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  543. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  544. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  545. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  546. evanescere enim rapidas illius et acris
  547. imminui supter viris, ideoque relinqui
  548. paulatim solem cum posterioribus signis,
  549. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  550. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  551. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  552. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  553. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  554. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  555. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  556. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  557. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  558. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  559. alternis certo fluere alter tempore possit,
  560. qui queat aestivis solem detrudere signis
  561. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  562. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  563. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  564. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  565. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  566. posse alternis e partibus ire.
  567. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  568. diversas ire in partis inferna supernis?
  569. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  570. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  571. At nox obruit ingenti caligine terras,
  572. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  573. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  574. concussos itere et labefactos multo,
  575. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  576. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  577. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  578. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  579. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  580. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  581. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  582. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  583. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  584. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  585. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  586. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  587. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  588. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  589. semina confluere et solis reparare nitorem.
  590. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  591. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  592. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  593. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  594. tempore et inpubem molli pubescere veste
  595. et pariter mollem malis demittere barbam.
  596. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  597. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  598. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  599. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  600. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  601. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  602. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  603. aut quia sol idem sub terras atque superne
  604. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  605. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  606. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  607. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  608. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  609. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  610. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  611. distinet aequato caelum discrimine metas
  612. propter signiferi posituram totius orbis,
  613. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  614. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  615. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  616. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  617. aut quia crassior est certis in partibus ,
  618. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  619. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  620. propterea noctes hiberno tempore longae
  621. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  622. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  623. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  624. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  625. propterea fit uti videantur dicere verum.
  626. Luna potest solis radiis percussa nitere
  627. inque dies magis id lumen convertere nobis
  628. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  629. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  630. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  631. inde minutatim retro quasi condere lumen
  632. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  633. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  634. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  635. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  636. est etiam quare proprio cum lumine possit
  637. volvier et varias splendoris reddere formas;
  638. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  639. labitur omnimodis occursans officiensque,
  640. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  641. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  642. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  643. versandoque globum variantis edere formas,
  644. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  645. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  646. inde minutatim retro contorquet et aufert
  647. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  648. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  649. astrologorum artem contra convincere tendit,
  650. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  651. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  652. denique cur nequeat semper nova luna creari
  653. ordine formarum certo certisque figuris
  654. inque dies privos aborisci quaeque creata
  655. atque alia illius reparari in parte locoque,
  656. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  657. ordine cum videas tam certo multa creari.
  658. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  659. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  660. Flora quibus mater praespargens ante viai
  661. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  662. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  663. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  664. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  665. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  666. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  667. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  668. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  669. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  670. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  671. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  672. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  673. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  674. nam cur luna queat terram secludere solis
  675. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  676. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  677. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  678. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  679. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  680. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  681. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  682. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  683. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  684. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  685. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  686. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  687. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  688. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  689. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  690. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  691. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  692. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  693. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  694. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  695. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  696. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  697. quove modo possent offecto lumine obire
  698. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  699. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  700. omnia convisunt clara loca candida luce,
  701. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  702. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  703. tollere et incertis crerint committere ventis.
  704. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  705. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  706. florida fulserunt viridanti prata colore,
  707. arboribusque datumst variis exinde per auras
  708. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  709. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  710. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  711. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  712. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  713. multa modis multis varia ratione coorta.
  714. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  715. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  716. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  717. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  718. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  719. imbribus et calido solis concreta vapore;
  720. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  721. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  722. principio genus alituum variaeque volucres
  723. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  724. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  725. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  726. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  727. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  728. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  729. crescebant uteri terram radicibus apti;
  730. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  731. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  732. convertebat ibi natura foramina terrae
  733. et sucum venis cogebat fundere apertis
  734. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  735. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  736. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  737. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  738. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  739. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  740. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  741. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  742. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  743. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  744. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  745. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  746. simul volucres variantibus formis.
  747. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  748. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  749. mutat enim mundi naturam totius aetas
  750. ex alioque alius status excipere omnia debet
  751. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  752. omnia commutat natura et vertere cogit.
  753. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  754. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  755. sic igitur mundi naturam totius aetas
  756. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  757. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  758. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  759. conatast mira facie membrisque coorta,
  760. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  761. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  762. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  763. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  764. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  765. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  766. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  767. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  768. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  769. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  770. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  771. ut propagando possint procudere saecla;
  772. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  773. semina qua possint membris manare remissis,
  774. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  775. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  776. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  777. nec potuisse propagando procudere prolem.
  778. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  779. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  780. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  781. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  782. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  783. principio genus acre leonum saevaque saecla
  784. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  785. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  786. et genus omne quod est veterino semine partum
  787. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  788. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  789. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  790. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  791. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  792. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  793. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  794. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  795. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  796. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  797. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  798. donec ad interitum genus id natura redegit.
  799. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  800. esse queunt duplici natura et corpore bino
  801. ex alienigenis membris compacta, potestas
  802. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  803. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  804. principio circum tribus actis impiger annis
  805. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  806. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  807. post ubi equum validae vires aetate senecta
  808. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  809. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  810. officit et molli vestit lanugine malas;
  811. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  812. confieri credas Centauros posse neque esse,
  813. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  814. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  815. inter se quorum discordia membra videmus;
  816. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  817. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  818. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  819. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  820. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  821. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  822. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  823. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  824. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  825. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  826. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  827. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  828. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  829. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  830. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  831. multa licet simili ratione effutiat ore,
  832. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  833. fluxisse et gemmis florere arbusta
  834. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  835. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  836. et manibus totum circum se vertere caelum.
  837. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  838. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  839. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  840. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  841. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  842. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  843. non tamen inter se possunt complexa creari,
  844. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  845. foedere naturae certo discrimina servant.
  846. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  847. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  848. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  849. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  850. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  851. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  852. multaque per caelum solis volventia lustra
  853. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  854. nec robustus erat curvi moderator aratri
  855. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  856. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  857. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  858. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  859. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  860. glandiferas inter curabant corpora quercus
  861. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  862. arbita puniceo fieri matura colore,
  863. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  864. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  865. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  866. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  867. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  868. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  869. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  870. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  871. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  872. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  873. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  874. necdum res igni scibant tractare neque uti
  875. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  876. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  877. et frutices inter condebant squalida membra
  878. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  879. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  880. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  881. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  882. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  883. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  884. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  885. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  886. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  887. et manuum mira freti virtute pedumque
  888. consectabantur silvestria saecla ferarum